Admin ]
Nous sommes le  jeudi 24 août 2017
Vous êtes ici : Accueil  /  Les éditions des polyptyques
POLYPTYQUE DE MONTIER-EN-DER
lundi 29 novembre 2004, par Histobric

POLYPTYQUE DE MONTIER-EN-DER

(édition de CLAUS-DIETER DROSTE, Trèves, 1988 / Archives départementales de la Haute-Marne, série H, non coté (Stein, n° 2543), f° 120 et suiv.) [p. 19] fol. 120

Habent fratres monasterii Dervi ad victum et vestimentum hanc summam villarum.

I

In Summavigra mansum indomminicatum .I. vestitum cum terra arabili, ubi possunt seri de annona modios .CL. inter duas sationes. Habet ibi silvam, ubi possunt saginari porci mille. Exeunt de ipsa silva de avena modii .L., pulli .XL., securis .I., saccus .I. Est ibi ecclesia .I. que solvit solidum .V. et caballi pastum aut solidum .V. Habent ibi molendinum que solvit de annona modios .LXXX., de bratio modios .XX. Habet ibi cambaca que solvit avene modios .LXXXti. .IIIIor. Aspiciunt ad ipsum mansum mansa ingenuilia .XIII. Solvit unusquisque in anno pro ambacciaco dimidium carrum aut denarios .X., lignare .I. aut denarios .IIII. De aratuatione ansingas .II., corvadas .II., boneficia ; carropera atque manopera ; pulli .VI., ova .XXX. Peditura in curtem perticas .III. et in messem. Facit unusquisque dies .XV. in monasterio et .XV. in ipsa villa. Faciunt vuaitas et scindelas .CC. Sunt ibi hospicia .III. Solvit unusquisque pullum .I. cum ovis. Facit dies .VIIII. de servitio et missaticum quocumque necesse fuerit. Habet ibi exartos unde recipitur undecima garba. Solvunt inter totos de cavalitio solidos .L. Possunt ibi colligi de vino modios .XX., de feno carra .XXX., de frumento modios .XX. Gerlinus, Hermodus et Angelbertus iuraverunt et dictaverunt. Ducunt ad monasterium omnem decimam.

fol.120’ II

Habent in Puellare monasterium mansum indomminicatum .I. cum terra arabili, ubi possunt seri inter duas sationes de annona modios .C., silvam ubi possunt saginari porci mille. Exit inde unoquoque anno securis .I. et dolatoria .I. Habent pratum, ubi possunt colligi de feno carrada .C. Est ibi ecclesia .I. cum manso que nichil solvit. Habent molendinum ad terciam partem, cambam .I. que solvit de annona modios .C. [p. 20] Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XXIII. vestita et unus apsus. Sunt de eis .XVI. qui reddit unusquisque duobus annis denarios .V. ; in tertio anno reddit solidum .I. Facit lignare .I. Pro ambascatione dimidium carrum in leugis .XL. aut denarios .X. Reddit unusquisque de umblone modium .I., scindelas .L. De aratura facit ansingas .II., corvadas .II., beneficia, vuaitas, carropera atque manopera. Solvit denarium .I. et dimidium et soalem in tercio anno. Facit in ambaccatione <...>, de aratura iornalem .I. Ceterum servitium facit ut supra. De aquaterco quando tempus est exeunt solidi .VIII. Sunt ibi hospicia .VII. que solvunt pullos cum ovis et quartem partem modii de umblone. Faciunt corvadas, beneficia, vuaitas. Colligitur undecima garba de exartis. Solvunt de cavalitio solidos .XXX. Ducunt ad monasterium omnem decimum quicquid laborant ad opus dominicum.

III

Habent in Mortrigo mansum indominicatum .I. cum terra arabili, ubi potest seri de annona inter duas sationes modios .CXC. Habent ibi silvam, ubi possunt saginari porci mille. De qua colliguntur de annona modii .II., pulli .XX. Habet ibi pratum, ubi possunt colligi de feno carra .III. Aspicit ibi ecclesia in Guioldi corte cum mansis .VII. et dimidium, que solvit solidos .X. et parveredum et capellam cum manso .I. que solvit [fol.121] solidos .II. Habet ibi molendinum qui reddit de annona modios .XXXta., camba que solvit de annona modios .LXXXIIII. Aspiciunt ad ipsum mansum mansa ingenuilia .XVIIII. Sunt ex ipsis .XVIII. qui solvit unusquisque in anno pro ambasccatione carrum dimidium in leugis .XL. aut denarios .X., Lignare .I. aut denarios .IIII., pullos .VI. cum ovis .XXXta. De aratura ansingas .II., corvada .II., boneficia .II. Faciunt vuaitas, perticas .III. ; faciunt in corvada et in messe diebus .XV. in monasterio et .XV. in ipsa villa ; carropera atque manopera et scindelas .CC. Cetera mansa ut supra solvunt absque lignare et pullis. Reddunt quoque illa duo mansa unusquisque lignare aut pullum .I. Sunt ibi hospicia .X. que solvit unusquisque .III. pullos cum ovis et faciunt dies .III. Et de exartis exiit undecima garba. [p. 21] Et exeunt de cavalitio solidi .LX. Tebertus et Uinnemarus et Gobertus et Rainerus iuraverunt et dictaverunt.

IV

Habent in Villa et in Ragisicorte et Milperario mansum indominicatum .I. cum terra arabili, ubi possunt seminari de annona modios .CCC. Est ibi silva, ubi possunt saginari porci mille. Exeunt inde de annona modii .XIIII., pulli .XXVI. Possunt ibi colligi de vino modios .L., de feno carra .CXX. Aspiciunt ibi ecclesie.lll. que solvunt solidos .VII., molendini .III. et camba .I. que reddit de conquisto de avena modios .LXXXIIII. et de captis et de bratio modios .XXX. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XXXII. Facit unusquisque lignare .I. aut solvit denarios .IIII. Solvunt de umblone modios .XII. Solvit unusquisque mansus pullos .III. cum ovis. Pro ambascatione carrum .I. aut denarios .XX. Faciunt corvadas .III., [fol. 121’] beneficia, scindelas .C., facculas carrum .I., dies in monasterio .XVI. et .XV. in ipsa villa. Faciunt carropera et manopera ; pedituras in curte et in messes et in prata. De cavalitio exeunt solidi .XC. De exartis colligitur undecima garba. Adalgedus, Sarilo, Ebroinus iuraverunt et dictaverunt.

V

Habet in Tilio mansum indominicatum .I. cum terra arabili, ubi possunt seri de annona modios .XXX., silvam, ubi possunt saginari porci .DCCC., pratum, ubi possunt colligi de feno carra .VIII. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .IIII. Solvit unusquisque de aratura iornales .III., [p. 22] corvadas .III., beneficia .III. ; lignare .I., carropera atque manopera, pullos .VI. cum ovis .XXX., scindelas .C. ; pro ambascatione carrum dimidium in leugis .XL. aut denarios .X. ; diebus .XV. in monasterio et .XV. in ipsa villa. Faciunt vuaitas. Colligiitur de exartis undecima garba. Solvunt de cavalicio solidos .XIIII. Sairfridus et Ragenardus iuraverunt et dictaverunt.

VI

Habent in Sauraterra mansum indominicatum .I. cum terra arabili, ubi possunt seri inter duas sationes de annona modios .CC., pratum, ubi possunt colligi de feno carra .VIII., vineam, ubi possunt colligi de vino modios <...>, silvam desertam, ecclesia .I. cum manso .I. que solvit solidos .X. Aspiciunt ad ipsum mansum mansa ingenuilia .XIIII. E quibus sunt .VIII. qui solvit unusquisque pro ambascatione dimidium carrum in leugis .XL. aut denarios .X. ; facit lignare .I., peditura in curte et in prato ; de aratura facit ansingas .III., corvada .III., boneficia .III., carropera atque manopera, vuaitas, pullos .III. cum ovis .XV. ; scindelas [/fol.122] .CCC., diebus .XV. in monasterio et .XV. in ipsa villa. Remanent mansa .VI. : sunt ex eis .III. qui solvit unusquisque pullos .VI. cum ovis. Unusquisque pullos .II. cum ovis, et facit unusquisque .III. dies de servitio. De exartis colligitur undecima garba. Habet ibi prata unde exeunt denarii .V. De cavalitio solvunt solidos .XLII. [p. 23] VII

Habent in Brah mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad medietatem .CCC., prata ad carra de feno .X., ecclesia .I. cum manso dimidio exeunt solidi .V. et caballi pastum aut solidi .V. ; molendinum ad tertiam partem. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XXVII. et dimidium. E quibus .VIII. qui solvit unusquisque in pastione de avena modium .I., de lignare carrum .I. aut denarios .IIII., in tercio anno pedituram in curte et in prato, scindelas .L., carropera atque manopera, pullos .III. cum ovis .XV., pro ambasciatico .IIII. partem carri in leugis .XL. aut denarios .V. ; facit dies .XXX. in monasterio et .XXX. in ipsa villa ; caplim .Vlllto. diebus in curte ; de aratura iornales .II., corvadas .II., beneficia .II. Faciunt vuaitas. Reddunt ista .VIII. mansa et dimidium modios .XLI. et dimidium de ordeo. Cetera mansa solvunt ut supra absque ordeo. Est ibi sella .I. unde exeunt denarii .IIII. et pulli .IIII. cum ovis. Solvunt de cavalicio solidos .XXX.

VIII

Habent in Prisciaco mansum indominicatum cum terra arabili, ubi possunt seri annone modios .LXXX., vinea ubi possunt colligi de vino modios .C., ecclesia .I. que solvit solidos .II. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .IIII. et dimidium. Reddit unusquisque pro ambasciatico denarios .III., pro lignare denarios .II. ; facit de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, carropera et manopera, pullos .III. cum ovis, scindelas .C. et vuaitas, pedituram in curte et in messe, caplim diebus .IIIIbus. Habetur ibi ecclesia .I. que solvit denarios .VI. De cavalitio solidi .X.[/fol.122’]

[p. 24] IX

Habent in Dudiniaca corte mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad seminandum annone modios .CC., pratum, ubi possunt colligi de feno carra .X., molendinum ad tertiam partem, camba que solvit de annona modios .XXVIII., ecclesias .III. cum mansis .III. et dimidium ; solvunt solidos .XIII. et denarios .X. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .VIII. Reddit unusquisque pro prandio de annona modios .VI. ; de aratura ansingas .II., corvada .II., beneficia, faciunt vuaitas, carropera atque manopera, pullos .III. cum ovis ; in ambasciatico quartam partem carri aut denarios .V., pro lignare denarios .II., scindelas .C. ; pedituram in curtem et in messem diebus .XV. in monasterio et .XV. in ipsa villa. Sunt ibi hospicia .III. que solvunt pullos .III. cum ovis. Exeunt de cavalitio solidi .X.

X Habent in Brais mansa .III., ecclesia .I. que solvit solidos .II., de feno carra .VI. Facit unusquisque mansus iornales .II. de aratura, corvada .II., beneficia .II., pullos .III. cum ovis, de cavalitio solidos .X., pro ambasciatico unusquisque mansus denarios .V. aut carropera in leugis .XL.

XI Habent in Arnulfi corte mansum indominicatum .I. cum terra arabili, ubi potest seri inter duas sationes annone modios .CCC., silvam, ubi possunt saginari porci .D., pratum, ubi possunt colligi de feno carra .II., molendinum qui solvit annone modios .LX., de bratio modios .VIII. ; camba .I. que solvit de bratio modios .XXX., de avena modios .CXX. ; ecclesia .I. cum mansis .II. et demidio que solvit solidos .V. et caballi pastum aut solidos .V. [p. 25] Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XXVIII. Solvit unusquisque pro ambasciatico .IIII. partem carri aut denarios .V. ; faciunt de aratura iornales .II., ansingas .II., corvadas .II., beneficia .II. ; carropera atque manopera et vuaitas, pullos .III. cum ovis, lignare .I. aut denarios .II. ; .XV. diebus in monasterio et .XV. in ipsa villa aut inter duos homines denarios .V. ; scindelas unusquisque .C., pedituram in curte et in prato et in messe. [fol. 123] Sunt ibi hospicia .XXXIII. Duo ex eis faciunt in tercio anno iornales .II. Ipsi et ceteri faciunt corvadas, vuaitas et beneficia, pedituram. Solvit unusquisque pullos .II. cum ovis. Faciunt noctes, carropera et manopera. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum.

XII

Habent in Saturniaco mansum indominicatum vestitum .I. cum terra arabili, ubi possunt seri annone modios.CL. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia vestita .XXVI., apsa .XI. Solvit unusquisque pro pastione denarios .VIIII., pro lignare denarios .IIII., in ambascatione .IIII. partem carri in leugis .XL. aut denarios .V. ; unoquoque anno multonem .I. aut anniculum :I., in tercio anno heredios et unoquoque anno de omni conlaboratu suo decimam partem, de materiamine carrum .I., de capronis carrum .I., de stramine carrum .I. Facit de aratura ansingas .II., corvadas .V., carropera atque manopera ; pullos .III. cum ovis. Sunt ibi mansa servilia .VIII., apsa .II. Solvit unusquisque de pastione denarios .IIII., de aratura ansingas .II., corvadas .II., denarios .II. Faciunt vuaitas et pulli pastum et bratios, carropera atque manopera, pergunt in missaticum. Faciunt omnes de ipsa villa post omnem servitium .XV. diebus in monasterio et .XV. in ipsa villa. Servi faciunt diebus .VI. Sunt ibi acle unde exeunt solidi .VI. De calciatico solidi .III. Recipiunt pro herbatico duobus vicibus in anno de alia potestate ; et conlaboratum de ipsis mansis colligitur ad opus dominicum. Exeunt de cavalitio solidi .XII [fol.123’] Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum

[p. 26] XIII Habent in Villare mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad modios .CCC., de vinea ad modium .I., de prato ad carra .C., silvam ad porcos tria millia saginandos. Exeunt de silva in censu de annona modii .XX., pulli .XV. De aqua, quando tempus est, exeunt solidi .XVI. Ecclesia .I. cum manso solvit solidos .IIII. et caballi pastum, alia ecclesia solidos .II. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia vestita .XIII., apsa .V. Solvit unusquisque pro ambascatione dimidium carrum in leugis .XL. aut denarios .X., lignare .I. aut denarios .IIII., pedituram in curte et in prato et in messe, scindelas .L., .XV. diebus in monasterio et .XV. in ipsa villa ; de aratura iornales .II., corvadas .II., beneficia .II. ; carropera atque manopera, pullos .III. cum ovis, vuaitas. Sunt ibi hospicia .III. que solvit unusquisque pullum .I. cum ovis. Debent colligere umblonem in silvam. De cavalitio solidi .XXV. Ducunt ad monasterium omnem decemam quicquid laborant ad opus dominicum.

XIV

Habent in Luuiniaca curte mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad modios .XL., silvam desertam, unde exeunt de avena modios .VI., pulli .VI., cum ovis, vineam, ubi possunt colligi de vino modios .XXX., de feno carra .XXX., ecclesia .I. que solvit solidos .II. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .X. E quibus quinque qui solvit unusquisque pro ambascatione dimidium carrum in leugis .XL. aut denarios .X., lignaris carra .IIII., carropera et manopera, pullos .VI. cum ovis, scindelas .CCC., pedituram in curte et in prato et in vinea, aratura iornales .III., corvadas .II., beneficia .II., vuaitas. Habet ibi hospicium .I. qui solvit pullum .I. cum ovis et diem .I. De exartis colligitur .XI. garba. De cavalitio solidi .XXXVIII. [p. 27] Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant indominicatum.

[/fol.124] XV

Habent in Teubodi monte mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad modios .C. Sunt ibi vinee, ubi possunt colligi de vino modios .CXL. Est ibi ecclesia que solvit solidos .II. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .VI. Solvit unumquodque pro estellis solidos .II., de lignare carra .IIII. et ad vineas pascellos carra .IIII., pullos .VI. cum ovis, carropera atque manopera. Cavaticarrii qui reddunt denarios .XII. Claudit unusquisque in vinea perticas .XII., in curte. .VI. et in messe .VI. ; in tercio anno scindelas .CC. Debet ibi habere cambam. Exartis solvunt ut ceteri. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant indominicatum.

XVI

Habent in Laderciaci curte mansum indominicatum .I. cum terra arabili. Est ibi ecclesia .I. que solvit solidos .III. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .VII. Reddunt cuncti pro hosterco solidos .II., de lignare carra .V., carropera et manopera, pullos .V. cum ovis. Faciunt dies .XV., pro ambascatione in leugis .XL. aut denarios .VIII., pedituram in curte et in messe, solvunt scindelas .C. et vuaitas. Cavaticarrii solvunt solidos .IIII. Est ibi ecclesia .I. que solvit denarios .IIII. Pullum .I. cum ovis. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant indominicatum. [p. 28]

XVII

Habent in Godonis curte et in Gericorte mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad modios .XL., de feno ad carra .IIII. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .VI. Reddunt pro hostatico solidos .II., lignaris carra .IIII. ; carropera atque manopera, pullos .VIII. cum ovis ; in ambascatione dimidium carrum in leugis .XL. aut denarios .VIII. Faciunt diebus .XV., pedituram in curte .III., scindelas in tercio anno .C. aut denarium .I.,de herediis de annona modios .II. [/fol.124’] Aclasii qui reddunt denarios .VII., pullos cum ovis. De cavalitio solidos .II., denarios .VIII. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum.

XVIII

Habent in Muriniaca mansum .I. indominicatum terra arabili ad duas sationes modios .C., possunt ibi colligi de vino modios .VI., ecclesias .II. que solvunt solidos .X., molendinum ad duas partes. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia vestita .IIII. et dimidium, apsa .II. Solvit unusquisque pro hostatico solidos .II., de lignare carrum .I. aut denarium ; aratura iornales .VI. ; pro ambasciatico dimidium carrum in leugis .XL. aut denarios .X., scindelas .CCC. aut denarios .VII., carropera atque manopera, pullos .VI. cum ovis, ordei modios .II., pedituram in tercio anno, vuaitas. Sunt ibi .X. manselli qui reddit unusquisque de avena modium .I. et denarios .II., pullos .II. cum ovis, iornales .II. de aratura, manopera et vuaitas. Aspiciunt ad ipsam villam mansa .II., unus in Vuarembertiaca curte qui solvit solidos .V. et alius in Bouiniaca curte qui solvit .V. solidos, de aratura iornales .IIII. Sunt ibi cavaticarrii qui solvunt solidos .II. [p. 29] Acla .I. qui solvit solidum .I., acla alia denarium .I., pullum .I. cum ovis. Faciunt .XV. dies in monasterio et .XV. in ipsa villa. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum.

XIX

Habent in Caplinas mansum indominicatum .I. terra arabili ad modios .C., pratum ad fenum carra .VI., ecclesia que solvit solidos .X. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XIIII., e quibus sunt .VIII. et dimidium vestiti. Solvit unusquisque pro hostatico solidos .II., aratura iornales .II., corvadas .II., lignaris carrum .I. aut denarios .II., pro ambascatione dimidium carrum aut denarios .X., carropera et manopera, pullos .III. cum ovis. / Faciunt dies .XV. in monasterio et .XV. [/fol. 125] in silva aut denarios .VI., vuaitas. Sunt ibi hospicia .V. que reddunt denarios .XII., pullos .II. cum ovis. De cavalitio exeunt solidi .X. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant dominicatum.

XX

Habent in Septemfontes mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad modios .C., silvam, ubi possunt saginari porci .L., pratum ad carra .III., ecclesia .I. cum manso dimidio que solvit solidum .I. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XXIIII. et dimidium. Facit unusquisque de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, carropera et manopera, in ambascatione .IIII. partem carri aut denarios .V., .XV. dies in monasterio et .XV. in ipsa villa, et vuaitas, scindelas .L., absque tribus qui solvit unusquisque scindelas .C., pullos .III. cum ovis. [p. 30] Aspiciunt ibi ecclesie .II. cum manso .I. et dimidio. Una solvit solidos .V. et caballi pastum aut solidos .V., alia nichil solvit. Sunt ibi hospicia .IIII. que solvunt unumquodque pullos .II. cum ovis et dies .III., in caplim diem .I. et in prato .I. et in messe .I. Exeunt de cavalitio solidi .XLI. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant dominicum.

XXI

Habent in Rivo mansum indominicatum .I. cum terra arabili, ubi potest seri de annona modios mille. Habent ibi partem de silva, vinea, ubi potest colligi de vino modios .VI., pratum ad carra .LX., molendinum quod solvit de annona modios .LX., camba deserta. Aspiciunt ibi ecclesie .VII., una in ipsa villa que solvit solidos .II., alia in Fron villa que solvit solidos .V. et caballi pastum aut solidos .V., tercia in Piscionem que solvit solidos .V. et caballi pastum aut solidos .V., quarta in Florneio / que solvit solidos .V. [/fo125’] et caballi pastum aut solidos .V. et parveredum, quinta in Cuirel que solvit solidos .V. et caballi pastum aut solidos .V., sexta in Hasnoni villa que solvit solidos .VII.<...>. Habent in ipsa villa mansa ingenuilia .XXXV., e quibus sunt .XXIII. vestita et .V. apsa. Reddit unumquodque de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, vuaitas, pro ambascatione dimidium carrum in leugis .XL. aut denarios .X., carropera et manopera, pullos .VI. cum ovis, lignare .I., scindelas .L., pedituram in curte et in prato et in messe, .XV. diebus in monasterio et .XV. in ipsa villa. Sunt ibi hospicia .IIII. Solvit unumquodque pullum .I. cum ovis et faciunt quodcumque necesse est. Solvit unusquisque mansus faculas .C. De exartis colligitur .XI. garba. Et pars conlabori de apsa terra recipitur. Exeunt de cavalitio solidi .XXXV. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant dominicum. [p. 31] XXII

Habent in Macerias mansum indominicatum .I. terra arabili ad modios .XL., pratum ad carra de feno .IIII. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .VIII., duo et dimidium vestiti et ceteri apsi. Facit unusquisque de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, in ambascatione inter totos carrum .I. aut denarios .XX., Iignaris carrum .I., faculas .XL., vuaitas, scindelas .C., pedituram in curte et in prato in tercio anno .XV. diebus in monasterio et .XV. in ipsa villa. Recipit partem de apsis terris. Solvunt de cavalitio solidos .II. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant dominicum.

XXIII

Habent in Cornaio mansum indominicatum .I. terra arabili ad modios .C., pratum ad carra de feno .XL., ecclesia .I. cum manso .I. et de terra bonuaria .LX. que solvit solidos .V. [fol.126] Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XI., vestita .IIII., cetera apsa. Facit unusquisque de aratura ansingas .II., corvadas .II., boneficia, carropera et manopera, pullos .III. cum ovis. Et inter totos faciunt carrum .I. et dimidium aut denarios .XXX., scindelas .C. aut denarium .I. et dimidium, lignare .I. aut denarios .II., faciunt vuaitas, .XV. diebus in monasterio et .XV. in ipsa villa. De exartis solvunt .XImam. garbam et partem de apsa terra. Solvunt de cavalitio solidos .III. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant dominicum. [p. 32] XXIV

Habent in Crispeio mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad seminandum modios .C., silvam ad porcos .CCC., pratum ad carra feni .XX., ecclesias .II. cum duobus mansis que solvunt solidos .V. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XV., vestita octo et apsa .VI., faciunt de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, in ambascatione unusquisque carrum .I. aut denarios .XX., carropera et manopera, pullos .VI. cum ovis, vuaitas, lignaria .II. aut denarios .IIII. et dimidium, scindelas .CCC. aut denarios .IIII., .XV. dies in monasterio et .XV. in ipsa villa aut denarios .XX., pedituram in curte et in messe et in prato. De exartis .XI. garba et pars conlaborati de apsa terra. Ducunt ad monasterium ut supra.

XXV

Habent in Bracheio mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad modios .XX., silvam minutam, pratum ad feni .II., ecclesia que solvit solidos .V., alia que solvit denarios .XIII. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .II., facit unusquisque de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, lignaris carra .IIII. aut denarios .III., pedituram in curte et in [fol. 126’] messe, .XV. dies in monasterio aut denarios .X., vuaitas, carropera et manopera ; unusquisque pullos .III. cum ovis. De cavalitio exeunt solidi .III. Ducunt ad monasterium ut supra. [p. 33] XXVI

Habent in Badulfi curte mansum indominicatum .I. terra arabili ad seminandum modios .CC., pratum, ubi potest colligi feni carra .XXX. Pro ambascatione .IIII. partem carri aut denarios .V. Aspiciunt ad ipsum mansum mansa ingenulia .VIIII., unus est vestitus et alia apsa. Debent de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia ; lignare .I. aut denarios .II., pullos .II. cum ovis, pedituram in curte et in messe et in prato, carropera et manopera, .XV. diebus in monasterio et .XV. in ipsa villa. Faciunt vuaitas et pars conlaborati de apsa terra. De cavalitio exeunt denarii .IIII. Ducunt ad monasterium ut supra.

XXVII

Habent in Buiniaca curte mansum indominicatum .I. terra arabili, ubi potest seri de annona modios .CC., pratum ad carra .III., vinea ad modium .I., molendinum .I. Est ibi ecclesia .I. cum manso .I. que solvit solidos .V. et caballi pastum aut solidos .V. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XVI., sunt de ipsis vestiti .X., ceteri apsi. De aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia ; pro ambascatione carra .III. in leugis .XL. aut solidos .V. Solvit unusquisque mansus pullos .III. cum ovis, scindelas .C. aut denarium .I., pedituram in curte, XV. dies in monasterio et .XV. in ipsa villa, faciunt vuaitas. De prandio unusquisque mansus solvit de mixtura modios .VI. Camba .I. que solvit annona modios .XXX. De cavalitio exeunt solidi .XV. Ducunt ad monasterium ut supra. [p. 34] XXVIII

Habent ad Sanctam Theodosiam mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad [/fol. 127] seminandum modios .C. Est ibi ecclesia .I. cum manso .I. que solvit solidos .V. et caballi pastum aut solidos .V., pratum ad carra .X., vinea ad modios .XVI. de vino, molendinum ad duas partes. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia vestita .XXIII., apsa .VI., solvit unusquisque pullos .III. cum- ovis, de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia. Unusquisque mansus solvit lignaris carrum .I. aut denarios .IIII., faciunt diebus .VIII. aut denarios .III. ; in ambascatione .IIII. mansi carrum .I. in leugis .XL. aut denarios .XX., de pastione unusquisque mansus de ordeo modium .I., in tercio anno pedituram in curte aut denarios .II., .XV. dies in monasterio et .XV. in ipsa villa, vuaitas. Hospicium .I. quod solvit denarios .IIII., pullos .IIII. cum ovis. De cavalitio solidi .XVIIII. et denarii .V. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum.

XXIX

Habent in Tilio mansos .III. apsos ad partem collaborato.

XXX

In Alsono habent mansum .I. indominicatum cum terra arabili ad seminandum modios .XL., vinea ad modios .XII., pratum ad carra .VIII. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .XII., vestiti .VI., alia apsa. Pro ambascatione carrum .I. et dimidium aut denarios .XXX., unusquisque mansus lignaris carrum .I. aut denarios .II. ; in tercio anno pedituram in curte aut denarios .II. ; de aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, vuaitas, carropera et manopera, scindelas .C. aut denarium .I. Solvit unusquisque mansus de pascellis carrum .I., faciunt dies .VIII. et dimidium aut denarios .XII. ; unusquisque mansus solvit pullos .III. cum ovis. De cavalitio solidi .III. [p. 35] Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid ad opus laborant dominicum.

XXXI

Habent in Malsonna mansum .I. et dimidium. Tenet presbiter Sivinus qui solvit solidos .III. [/fol.127’] Aspiciunt ibi mansus .I. et dimidium. De aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, de caplim diebus .VIII., de lignare carrum .I. aut denarios .II., in ambascatione carrum <...>in leugis .XL., carropera et manopera. Unusquisque mansus solvit pullos .III. cum ovis. Est ibi unus mansus qui solvit pullos .IIII. cum ovis. De cavalitio solidi .V. Ducunt ad monasterium omnem decimam quicquid laborant ad opus dominicum.

XXXII

Habent in Venuerias mansum indominicatum .I., ubi adiacent mansa .VII. et dimidium. Unusquisque mansus debet in anno .XVIII. denarios et .III. panes et membra de uno porco et duo sextarios avene et unum pullum cum ovis et unam minutam ; debent carropera in leugis .X. et .VIII. et debent .IIII. iornales qui habent .L. perticas in longitudine et unum in latitudine ; que pertica habent .XV. pedes. Debent arare et seminare, debent corvadas similiter arare et seminare, faciunt excussuram .XXX. sextaria, secant pratum indominicatum qui levat ad .X. carra feni, solvunt scindelas .L. Et sunt .III. mansa : unus coniacet in Piliaca villa, alius in Cambaca villa, tercius in Venuerias et solvunt denarios .V. Et est silva ad .CCC. porcos saginandos. Et de cavalitio et de eulogiis exeunt .III. solidi et .VII. panes et .VII. spatule et .III. sextaria avene. [p. 36] Inter totum exeunt .XII. solidi, excepto pane et carne et avena et carropera et excussura et scindelis et iornalibus et corvadis.

XXXIII

Habent in Bertino monte mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad seminandum modios .XX., pratum ad carra .VI. feni. Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .VII. vestita. De aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia, carropera et manopera, faciunt vuaitas, in tercio anno pedituram in curte, [/fol 128] scindelas .CCCL. Solvit unusquisque mansus pullos .III. cum ovis. Da cavalitio solidi .VII. Ducunt ad monasterium ut supra.

XXXIV

Habent in Gegiaco mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad seminandum modios .XXX., vinea, ubi potest colligi de vino modios .III. De aratura ansingas .II., corvadas .II., beneficia. Aspiciunt ibi mansa vestita .V. et apsa .I. et dimidium. Pro ambascatione unusquisque denarios .XX., Lignare .I. aut denarios .IIII., pro hostolitio denarios .X. ; faciunt diebus .VIII. aut solvunt denarios .III., arietem .I. aut denarios .VI., pullos .III. cum ovis. Habet ibi apsa terra unde exeunt denarii .XII. De pastione solvit unusquisque ordei modium .I. et decimas de illorum conlaboratu. De cavalitio exeunt solidi .V. Ducunt ad monasterium omnem decimam ut supra. [p. 37] XXXV

Habent in Torciaco mansum indominicatum .I. cum terra arabili ad seminandum modios .XL . Aspiciunt ibi mansa ingenuilia .V. et apsa .II. Inter duas sationes ansingas .II., corvadas .II., beneficia. De pastione solvit unusquisque ordei modium .I., decimam de illorum conlaboratu ; de lignare carrum .I. aut denarios .IIII., pullos .III. cum ovis ; pro ambascatione .IIII. partem carri aut denarios .V. In tribus festis unusquisque solvit denarios .II. De cavalitio exeunt solidi .II. Ducunt ad monasterium omnem decimam ut supra.

XXXVI

Habent in Rumenulfi curte mansum indominicatum .I. Aspiciunt ibi mansa .IIII. et manent ibi homines .VIIII. qui faciunt in anno de aratura iornales .XIIII., / lignaris carra .VIIII., pullos .XXVII. cum ovis, scindelas .DCCCC., [/fol. 128’] carropera in leugis .XXX., caplim noctibus .XV., pedituram unusquisque in curte et in messe et in prato. Exeunt de capilitio solidi .XII. et de forasticis terris solidi .III. Faciunt carropera et manopera.

XXXVII

In Aliniaca curte habent terras indominicatas in quibus possunt seri annone modios .LX., de feno carra .II. Aspiciunt ibi mansa .II. et dimidium qui faciunt in anno de aratura iornales .V., corvadas et beneficia, scindelas .CC., lignaris carra .III., pullos .VIIII. cum ovis, pedituram in sepe, carropera in leugis .XX. ; in hostolitio solidos .IIII., denarios .IIII., carropera atque manopera. Airmirus et Uuarnevertus iuraverunt et dictaverunt. [p. 38] Sunt in summa mansa .VI. et dimidium et de exartis iornales .C. ac terre indominicate, de argento solidi .XVIIII., denarii .IIII., feni carra .LXII., lignaris carra .XII., pullos .XXXVI. cum ovis, scindelas .C.

XXXVIII

Habent in Uulcenias .XV. mansa. In .VII. et dimidio mansis nichil accipiet advocatus, in .VII. aliis et dimidio accipiet ista : in unoquoque anno .I. minam frumenti et .I. minam avene ; et semel in anno unum placitum, in quo de unoquoque homine in predictis mansis habitante .IIII. denarios accipiet ; et in festo Sancti Remigii de unoquoque homine .I. minutam propter vuaitam. Si vero aliquis ullam torturam Sancti Petri homini cuiquam fecerit aut de homine aut de terra seu de silva aut de aqua, si ministerialis sanctorum per se iustitiam adquisierit, nichil accipiet. [/fol.129]

XXXIX

Aput Sefonte sunt mansa .CXIII. que debent in unoquoque anno unumquodque sextarium unum avene, duos armos, duos panes, duos denarios, .III. gallinas cum .XV. ovis, de lignare duos denarios et dies bannales. [p. 39] XL

Apud Tilloicum sunt mansa .XV. que eandem quantitatem debent que dicta est in supradictis. Est ibi alia terra exsomata que debet in Natale Domini .XI. solidos et .II. denarios.

XLI

Apud Summamveram sunt mansa .XXVI. quadra minus que debent oblationes integras. Est et alia terra que debet de censu .XL. solidos minus duos denarios. XLII

Apud Lutosas sunt mansa .LV. que debent oblationem integram. Alia terra ibi debet de censu .XXII. solidos.

XLIII

Apud Rimbertmasnil sunt .XXV. mansa que debent oblationes integras. Alia terra ibi de censu .VII. solidos et dimidium. [p. 40] XLIV Apud Brileriuum sunt .XIIII. mansa que debent oblationes integras. Alia terra ibi de censu .IIII. solidos et .X. denarios.

In precariis quoque ista habentur. XLV

In Summa blesa et Gehini corte et Gundricicorte habet Rotlaus in sua precaria mansum indominicatum .I. continentem iornales .II. Aspiciunt ad ipsum mansum ancingas .XVII. in quibus sunt iornales .XC., aliam terram arabilem indominicatam continentem iornales .VIIII., de terra ad pastum iornales .V., molendinum .I., mancipia .CLXIII. [fol.129’] Alia mansa .XI. et dimidium ; continet unumquodque iornalem .I. Manent ibi homines .XX., solvunt solidos .XXII. de terra servientibus dispertita. Habet in Gehini corte vel in finibus eius iornales .CCCCXX., in contentione sunt iornales.II. Et in Gondrici fine iornales .CCCLXX. ac pratum. In Bosonis corte mansum .I. continentem iornalem <.>, mansa apsa .II. continentem iornalem .I. et de terra indominicata iornales .CIIII., de terra servientium iornales .VI. Pro quibus dedit Rotlaus in Ebbonis villa mansum indominicatum .I. continentem in longitudine perticas .XX. et pedes .VII. et in latitudine perticas .X. et pedes .VIIII. Alia mansa vestita .V. et apsa .IIII. que continent iornales .VIIII. De prato iornales .XIIII., de terra arabili iornales .CC., mancipia .XXXV., de ecclesia .I., ex medietate dedit quartam partem. Sunt in summa : mansa .XXV. et dimidium et farinarium .I. ac mancipia .CLXIII. et de argento libra .I., solidi .II. [p. 41]

XLVI

In prestaria Girerii sunt mansa .III. : primus continet iornalem .I., secundus in longitudine perticas .XXIII. et a fronte perticas .XVI., tercius in longitudine perticas .XVI., a fronte perticas .XIII. Aspiciunt ibi de terra arabili iornales .CCCXCII., de prato, ubi possunt colligi feni carra .XII., de farinario .I. quartam partem et de ecclesia .I. quartam partem ; mancipia .XLIIII. Pro quibus dedit mansum .I. habentem in longitudine perticas .XXII., a fronte perticas .III. et de terra arabili iornales .XXX., de prato in quo possunt colligi feni carra .III. [fol. 130] Sunt in summa : mansa .IIII. et farinarium .I., de feno carra .XV. ac mancipia .XLIIII.

XLVII

In prestaria Ailonis et Merulfi est mansus .I. continens in longitudine perticas .XXX., in latitudine perticas .XXIII., de terra arabili iornales .CCCXX., de silva minuta iornales.CCC., mancipia .XVIII. Sunt in summa : mansus .I. et mancipia .XVIII.

XLVIII

In Vulfini corte habet Gennulfus in precaria mansa apsa .II., continentes iornales .V. et de terra arabili iornales .CXV. Quod vero postea extirpavit vel conquisivit sunt iornales .LX. coniacentes in ipsa fine vel in ipsa villa, de prato iornales .VI. Pro quibus dedit in ipsa villa mansum .I. habentem in longitudine perticas .XX., in latitudine perticas .VIIII., de terra arabili iornales .XXX. In ipsa fine coniacent quod postea conquisivit vel extirpavit iornales .LX. et de prato iornales .IIII. In Olonna habet ecclesia .I. ad quam aspiciunt de terra arabili iornales .XXXIII., [p. 42] de prato iornales .III. Aspicit ad eandem ecclesiam mansum .I. in quo habentur iornales .X. et de prato iornalem .I. Habet in beneficio mansum indominicatum .I. continentem iornales .II. et habet in ipso manso hospicia .V., de terra arabili iornales .XCIII., silvam communem. Alia mansa .IIII., manent ibi homines .VIII. Aspiciunt ad ipsa mansa de terra arabili iornales .CXXIIII., de exartis iornales .XXXVII. dimidium, mancipia inter maiores et minores .C., farinarium .I., solvit in anno de annona modios .XII. Ex ponte exit de sale modios .VIII., de denariis libra .I. Propter hoc dedit in Oherecacurte mansum .I. in quo manet homo .I. ; de terra arabili iornales .XLV. [fol. 130’] In Dodelini monte mansum .I., de terra arabili iornales .XV., mancipia .XV. Sunt in summa : mansa .XI. et hospicia .V. et ecclesia .I. ac mancipia .CXV., salis modii .VI., de argento solidus .I.

IL

In Maurini monte habet Harduinus in sua precaria mansa vestita .II. ; unus mansus indominicatus habet in longitudine perticas .X. et pedes .VIII., in latitudine perticas .VIII. et pedes .V., de terra arabili iornales .CXV., de prato ad carra .XV., alter mansus habet in longitudine perticas .XV. et pedes .VIII., in latitudine perticas .VIII. et dimidium, manent ibi homines .IIII., habet de terra arabili iornales .LXXX., de prato ad carra .V., mancipia .XX., solvunt solidos .II. et denarios .VIIII. Pro quibus dedit mansum .I., habentem in longitudine perticam .I. et pedes .VII., de una fronte pedes .VII. et de alia perticas .II., de terra arabili iornales .LXIIII., de prato ad carra .IIII., de silva ad porcos saginandos .C., solvit solidos .X. Sunt in summa : mansa .III., de argento solidi .XII., denarii .VIIII., feni carra .VIIII., mancipia .XX., silva ad porcos .C. [p. 43] L

In Maliniacacorte habet Ragenarius in precaria mansum indominicatum .I., continentem in longitudine perticas .XIIII., in latitudine .XIII., mancipia .XXVI., de terra arabili iornales .CXLI., terra in contentione iornalem .I., farinarium .I., solvit de annona modios .LX. Habetur ibi ecclesia que continetur in sella in longitudine perticas .XVII., a fronte perticas .XI. Alia mansa .VII., unus habet in longitudine perticas .XV. et pedes .VII., a fronte perticas .III. et pedes .VI., alius mansus in longitudine perticas .XXII., in latitudine.V. et dimidium, tercius in longitudine perticas .XXXIII. et pedes .V., in latitudine perticas .III., quartus in longitudine perticas .XXXVI., in latitudine perticas .IIII., quintus in longitudine perticas .XXVI., in latitudine .VI., sextus in longitudine perticas .XIIII. et pedes .VI., in latitudine perticas .X. et pedes .VII., septimus in longitudine L perticas .XIIII. et in latitudine perticas .VI., hospicium .I. ; manent ibi homines .VI. et solvunt solidos .XI., faciunt corvadas, iornales et beneficia, lignare, noctes .XV. et manopera, pullos .XV. cum ovis. Pro quibus dedit mansum .I. habentem in longitudine perticas .XXIII. et pedes .VI. et in latitudine perticas .XVIIII. et pedes .VII., de terra arabili iornales .XII. et dimidium. Sunt in summa : mansa .VIIII., hospicium .I., ecclesia .I., farinarium .I., mancipia .XXVI., de argento solidi <...>, de feno carra .LXX., annone modli .LX. [p. 44] LI

In prestaria Lothmari est de terra arabili iornales .VIII., de prato iornales .V.

LII

In prestaria Herimanni est mansus indominicatus .I., continens in longitudine perticas .XII., in latitudine perticas .IIII. et dimidium, de terra arabili iornales .LV., de prato iornales .V. Propter hoc dedit mansellum .I., continentem in longitudine perticas .VI., in latitudine perticas .II. et dimidium, de terra arabili iornales .VI. et dimidium, de prato iornalem .I. Sunt in summa : mansa .II.

LIII

In prestaria Lantboldi habetur de terra iornales .XIIII., de prato ad carra .VI. Propter hoc dedit olcam .I., continentem iornalem .I., de alia terra iornales .V., de prato ad carra .ll.

LIV

In prestaria Teotane est de terra arabili iornales .XXX., de prato ad carra .XII. [p. 45] LV

In prestaria Vualdredane in Laderziaca curte est mansum .I., habens in longitudine perticas .XX., de una fronte perticas .XVIII. et dimidium de alia fronte perticas .XIII., dispertium per .VI. partes. Aspiciunt ad ipsum mansum de terra arabili iornales .CLXXXVIII., mancipia .VIIII., solvunt pullos .XVIII. cum ovis, /scindelas .DC., [fol. 131’] frescingas .VI. de sex denariis, de lignare carra .VIII., iornales, corvadas et beneficia. In villa Taria mansum .I. continentem in longitudine perticas .XIIII., de una fronte perticas .VII. et de alia fronte perticas .VI., mansus primus, alius mansus in longitudine perticas .X., in latitudine perticas .V. et pedes .VI., tercius mansus cum vinea in longitudine perticas .VIIII., in latitudine perticas .VII. et dimidium, hospicium .I., de terra arabili iornales .CCII., de prato ad carrum .I., solvunt agnos agniculos .II. Propter hoc dedit in Laderziaca curte mansum .I., habentem in longitudine perticas .XXVIIII., in latitudine perticas .VIII., in Taria olcam .I., habentem iornalem .I. et dimidium. Sunt in summa : mansa .V., hospicium .I., mancipia .VIIII., Iignaris carra .VIII., pulli .XVIII., scindele .D., frescinge .VI. et agniculi .II..

LVI

In villa Rentia habet Aroisus de terra arabili iornales .XXX., de prato ad carra .VIII. [p. 46] LVII

Cataracta habet Emmo mansum .I., quem ipse dedit et de terra arabili iornales .XL.

LVIII

In Bosoniscorte habet Folculfus de terra arabili iornales .XX.

Sunt in summa de rebus ipsius ecclesie que in precariis habentur : mansa .LXI. dimidium, hospicia .VII., preter aliam terram arabilem iornales .CXLVIII., ecclesie .II., farinarii .III. quorum unum solvit de annona modios .LX., de argento librae .II., solidi .VII., denarii .VIIII., frescinge .VI., agniculi .II., mancipia .CCCXCV., de feno carra .CXXX., preter iornales .XL., de prato, lignaris carra .VIIII., scindele .DC., pulli .VIIII.

voir aussi ...
du même auteur ... Histobric