Admin ]
Nous sommes le  vendredi 20 octobre 2017
Vous êtes ici : Accueil  /  Les éditions des polyptyques
POLYPTYQUE DE SAINT-PIERRE DE LOBBES
lundi 29 novembre 2004, par Histobric

POLYPTYQUE DE SAINT-PIERRE DE LOBBES

(édition de JEAN-PIERRE DEVROEY, Bruxelles, 1986 / copie, Cartulaire, n°34, Archives ecclésiastiques de l’Etat de Mons, pp. 1-17, 19-23 et 42).

[p. 3]

// Descriptio villarum quae ad opus fratrum in coenobio Laubaco ad victum et vestimentum servire debent, facta per johannem Cameracensem episcopum, jubente piisimo Lothario anno regni decimo quarto.

[p. 4]

[LOBBES]

Sunt in manso dominicato infra monasterium, in loco qui dicitur Rodus , de terra arabili bunaria viginti duo, et in Brodo duodecim et in cultura quae est juxta Sanctum Ursmarum viginti. Silva in qua possunt saginari porci mille, unde et iam exeunt pulli L, de melle sestaria III, de humblone modii XII ; molendina II, camba I, solvit libram I. Sunt ibi sessi LXXXVII. Est mansus I in loco qui dicitur Samsonis ad quem aspiciunt de terra arabili bunaria XV, de prato bunaria VI et jornalis I. Sunt ibi de nutrimento boves II, vacca I. Est cella quam decanus fratrum tenet in qua sunt de terra arabili bunaria XVI et semis, pratum bunaria III, camba I. Sunt ibi boves II. [p. 5] Est et jam in Tudinio mansus habens de terra arabili bunaria XX, pratum bunaria V et jornalem I ; molendinum I unde exeunt de farina modii CXX, pulli pasti X. Sunt ibi sessi XXXVI. In quarto manso sunt bunaria de terra arabili et prato XV. In quinto manso sunt de terra arabili bunaria VIIII, de prato bunaria II. In sexto manso qui nominatur Hulbias sunt de terra arabili bunaria V et de prato jornales IIII.

[RAGNIES]

Est in villa Radiniacas mansus indominicatus ad quem aspiciunt de terra arabili bunaria CCCLII, de prato bunaria IIII, silva in qua juxta estimationem saginari possunt porci L, molendina II, solvit unusquisque de farina modios L et pullipastas X, cambae II, unaquaeque de argento libram I. Sunt mansi aspicientes ibi XXXVIII et dimidium. Solvit unusquisque omni anno de spelta modios XXX et multonem trium annorum I, de lino fusa L. Ad [p. 6] alterum annum soalem I et vineas facit ; pullos II, ova X et pro silva pullum I. Sunt ibi haistaldi XVI, octo ex ipsis solvunt unusquisque denarios XII ; feminae XX, undecim ex ipsis solvunt unaquaeque denarios II, insuper duae unaquaeque denarios VI Donant inter omnes pro hoste solidos X. Sunt in summa mansi XLIIII et dimidium. Invenimus ibi ex nutrimento boves IIII, vaccas V cum vitulis suis, porcos XXX, berbices XXX. Sunt insuper serviles mansi VI. Solvit unusquisque pullos II, ova X et pro silva pullum I, de humblone modium I. Sunt in summa de spelta corbes LXXVII, de lino mille DCCCCXXV fusa, de argento omni anno solidi ’LX et denarii decem et porci XXXVIII et dimidium, multones omni anno XXXVIII et dimidium. Habuit ibi presenti anno de spelta corbes XCV, de avena modios D, de ordeo modios CXXX, de faba modios VI et de piso III.

[THUILLIES]

Est in villa Tiwiliacas mansus indominicatus et de terra arabili bunaria CLII et jornales II, de prato bunaria III, silva iuxta estimationem ad porcos L., molendina II, de uno exeunt modii de [p. 7] farina LX et de brace XX de altero de farina modii unusquisque pullipastas X , camba I, solvit de argento libram I. Sunt alii mansi ingenuiles XXIIII, solvit unusquisque omni anno de spelta modios XVIII, multonem trium annorum I, exceptis IIII mansis ; de lino fusa XL ; pro hoste inter omnes solidos X, pullos II, ova V et pro silva pullum I. Sunt ibi alii mansi serviles II, solvit unusquisque multonem antan. I, de lino fusa XX ; aut vadit pro vino, aut donat denarios XII. Sunt ibi haistaldi VIII, quattuor ex ipsis unusquisque donat denarios XII. Feminae VII, sex ex eis unaquaeque denarios II. Sunt in summa mansi XXVI. Inventum ibi ex nutrimento boves IIII, porci X, berbices VI. Sunt in summa de argento solidi XXXV, de spelta corbes XXVIII et modii XII, de lino fusa mille, multones XXII. Sunt praeterea in villa Lehelgeias mansi IIII ad supradictam villam pertinentes, solventes idem servitium quod superiores, molendinum solvens modios XV ; camba I.

[p. 8]

[DONSTIENNES]

// Est in villa quae dicitur Alesta, mansus indominicatus de terra arabili habens bunaria..., de prato bunaria... . Ecclesia I, solvens libram I, ad quam aspiciunt mansi V. Molendinum I solvens duas partes, camba I solvens... . Sunt alii mansi ingenuiles XXV. Solvit unusquisque de spelta mod... , multonem unum, de lino fusa... , pro hoste inter omnes solidos... . Sunt ibi haistaldi XII denarios solventes... .

[STREE]

Est in villa Strata mansus indominicatus habens de terra arabili bunaria LXXV, de prato bunarium I, silva juxta estimationem ad porcos... , molendinum I, solvens duas partes, camba I, solvit duplum. Sunt alii mansi ingenuiles XXV, solvit unusquisque de spelta modios XX et seminant ad trimensium in mense maio. Solvunt uno anno denarios XII ; altero, solidos II et faciunt ad vineas carra II, in festivitate sancti Remigii. Solvunt unusquisque de lino fusa XL, pullos II, ova V et pro silva pullum I. Sunt ibi haistaldi XII, solventes denarios XII.

[p. 9]

[HERLY]

[p. 6] Est in villa Ercliaco mansus indominicatus de terra arabili bunaria XXIII. Sunt ibi vineae unde vinum... possunt ibi colligi modios CC. Mansi XVI. Solvit unusquisque denarios II, pullos III, ova XV et quando vinum, modium 1. Sunt in summa solidi II et denarii VIII.

[ETROEUNGT]

Est in villa Strono mansus indominicatus et de terra arabili bunaria XXX et de prato bunaria IIII, silva juxta estimationem ad porcos XXX. Sunt ibi alii mansi VI et dimidium, donat unusquisque de lino fusa XV, de ligno carra VI, pullos II, ova V. Super est mansus I qui solvit solidos III. Haistaldi III, solvit unusquisque denarios XII. Feminae VIII, unaquaeque denarios Il. Sunt in summa solidi VII et denarii IIII, de lino fusa XC. Inventi sunt ibi ex nutrimento porci XV.

[HESTRUD]

Est in villa Haistrudis mansus indominicatus de terra arabili bunaria LVIIII, de prato bunaria III, molendinum I, solvit de farina modios XV, camba I, modios XC de annona. Sunt ibi mansi XII. [p. 10] Solvit unusquisque de spelta modios XV, de lino fusa XXX et quando pastio est, sualem I. Tres mansi ex ipsis pro hoste denarios XX ; reliqui denarios IIII ; // pullos II, ova V. Super est mansus I absus... Inventa sunt ibi ex nulrimento pecora XV, porci VIIII, berbices XX. Sunt in summa de argento solidi VIII, de spelta corbes XII, inter farinam et annonam, modia CV, de lino fusa CCCLX.

[EPINOIT-LEZ-HESTRUD]

Est in villa Spined mansus indominicatus de terra arabi1i bunaria XLII, si1va ad porcos XII, camba I quae reddit de annona modios XC. Aspiciunt ibi mansi VIII, solvit unusquisque de spelta modios XV, de lino fusa XXX, pro hoste denarios XII, pullos II, ova V et pro si1va pullum I. Haistaldi VII, donat unusquisque denarios XII ; feminae XX, unaquaeque denarios II. Sunt in summa de argento solidi XVII et denarii III, de spelta corbes VIII, de annona XC, de lino fusa CCXL.

[LEERNES]

Est in villa Lederna mansus indominicatus de terra arabili bunaria CL, de prato bunaria III, silva ad porcos C, cambas quae solvit libram I. [p. 11] Aspiciunt ibi mansi ingenuiles XXXVI, solvit unusquisque de spelta modios XVII, de lino fusa [p. 8] XXX, pro hoste inter // omnes solidos VI, pullos II, ova V et pro silva pullum I. Sunt insuper mansi lidorum IIII ; solvit unusquisque de spelta modios XV, de lino fusa XXX, de humblone modium I, pullum I, ova V. Haistaldi XVII ; sex de illis solvunt singuli denarios XII. Feminae XI ; septem ex illis unaquaeque denarios II. Sunt etiam manselli serviles IIII, unusquisque de humblone modium I, pullum I, ova V. Fiunt simul mansi XLIIII, de argenlo solidi XXXIII, de spelta corbes XLIIII et modii XII, de lino fusa mille CC. Habuit ibi presenti anno ex conlaboratu de spelta corbes XXX, de avena modios CCC et de farina modios II.

[HON]

Est in villa Hun mansus indominicatus de terra arabili bunaria C, de prato bunaria IIII, silva ad porcos... unde exit ex melle sestarius I et dimidium, molendina II ; solvit unusquisque omni anno de annona modios XL, aupastas II, pullipastas VI, ova C, respicit ibi molendinum tertium... , [p. 12] cambae II, donat unaquaeque de argento libram I. Aecclesia, habet mansos II, quae solvit de argento libram I. Sunt ibi // alii mansi VI... [aspi]cientes XXX ; solvit unusquisque omni anno de spelta modios XV, multonem antanr I, de lino fusa XXIII, pro hoste inter omnes solidos X et pro vinaritia solidos II ; ad tertio anno porcum I, pullos II, ova V et pro silva I. Sunt insuper mansi VIIII absi.

[AULNOIS]

Est in villa Asnido mansus indominicatus de terra arabi1i bunaria XXVI, de prato jomales II. Aspiciunt ibi manselli IIII, solvit unusquisque de lino fusa XXIIII et pullos III, ova X

[HERGIES]

Est in villa Arelgeias mansus indominicatus de terra arabi1i bunaria XX, de prato I, camba I sine anuali censu. Sunt ibi mansi vestiti III, Solvit unusquisque omni anno de spelta modios XIII, de lino fusa XXIIII ; uno anno facit vineas, altero anno donat pro hoste denarios XII ; pullos II, ova X. [p. 13] Haislaldi XI, septem ex ipsis solvit unus quisque denarios XII. Feminae XII, solvit unaquaeque denarios II. Inventi sunt ibi ex nutrimento boves II, vaccae III cum vitulis III, porci II. Sunt inter totum , mansi LII, de argento uno anno librae IIII et solidus I, altero anno librae // IIII et solidi IIII, de spelta corbes XXXIII et modii VIIII, de lino pensae XI et fusa XLVIII. Fuit ibi presenti anno ex conlaboratu de spelta corbes XXII, de avena modii CC, de ordeo modii CC. Sunt insuper mansi III absi.

[QUENESTINNES]

Est in villa Nachtinas mansus indominicatus de terra arabili bunaria CXX, de prato bunaria VI, silva de glande juxta estimationem ad porcos XX saginandos. Sunt ibi molendina II sine censu, cambae III, de unaquaque libram I. Sunt ibi mansi XVIIII qui solvunt aequalem censum omni anno de spelta modios XV et de avena modios XII et porcum de XII denariis, de lino fusa XXX el ad tertium annum solvunt vaccam I, et ipso anno non so1vunt annonam, et pullos IIII unusquisque et ova X. Supersunt ibi alii mansi serviles VIII qui faciunt uuactas et bracem et farinam et modium I donant [p. 14] de humblone et pullum I et ova V. De ipsa villa solvunt in hoste VIII solidos inter omnes et ad vineas faciunt carros II. Sunt ibi haistaldi XIII, ex his solvunt VII censum unusquisque denarios XII. Feminae X, unaquaeque solvit denarios II. De nutrimento // invenimus ibi vaccas V cum vitulis anniculis III et juniculam I, porcos XXX. Fuerunt ibi de spelta praesenti anno corbes LX, inter advenam et ordeum modii DC, de faba modii X, de piso modii X. Sunt in summa de argento omni anno LXXV solidi et denarii X, de spelta corbes XVIIII, de advena modii CCXXVIII, porci XVIIII, vaccae XVIIII in tertio anno, de lino fusa DLXX.

[DUITSENBROEK]

Est in villa Ducia mansus indominicatus de terra arabili bunaria XXX, de prato bunaria II, silva ad porcos XX saginandos juxta estimationem, camba I unde exeunt in toto anno modii XC de ordeo. Sunt ibi mansi XVII. Solvit unusquisque modios XII de brace et porcum I et sunt IIII ex his qui solvit unusquisque de lino fusa XL, reliqui solvunt fusa XX de lino. pullos III, ova XII ; inter omnes solvunt de hoste VI solidos et unam carratam ad vineas faciunt. [p. 15] Supersunt ibi mansi serviles [X] III qui faciunt omni ebdomada dies III. De i1lis XIII mansis exeunt camsili XIII. Sunt ibi camsiliariae XIII quae inter duas faciunt camsilum I. Sunt ibi haistaldi V qui solvunt unusquisque denarios XII. Super sunt inter // haistaldos et haistaldas XXX... solvunt censum. De nutrimento invenimus ibi boves II, vaccas V cum vitulis suis et anniculos II, porcos XXXIII, berbices VIIII. Fuit ibi anno praesenti de conlaboratu modii CCC de ordeo, de avena CL, inter fabam et pisum modii XX. Fuit in summa de argento solidi XVI, de brace CCXXVI... , de lino fusa CCCC, camsili XX.

[GROUPEMENT DOMANIAL DE ZEGELSEM]

Est in Sigulfi villa mansus indominicatus habens bunari(-)..., de prato in villa Braglo bunari(-)..., silva in Peminca ad porcos... Ecclesia I solvens... Camba I solvens..., molendinum solvens... [p. 16] Sunt ibi mansi XCIII, solvit unusquisque modia ... , porcum I, de lino fusa..., pullos III, ova XII, de hoste inter omnes solidos... et faciunt ad vineas carratas..., faciunt omni ebdomada de manuopere dies... et bubus... Sunt ibi haistaldi... qui solvunt denarios XII. Est de eadem villa, Offinbeka, XII mansor. cum camba et molendino. Sunt preterea de eadem villa mansi V in villa quae dicitur Falconis mons solventes eundem censum. // Sunt etiam ex supradicta villa mansi XV in villa quae dicitur Vergenou et est ibi mansus indominicatus habens de terra arabili bunari(-)...,de prato bunari(-)... Ecclesia I... Camba... solvens... Molendinum solvens... Reliqui mansi solvunt eundem censum quem superiores. Sunt et ex supradicta villa mansi VII ultra fluvium Scald , in pago... , in loco qui dicitur Rodus.

[p. 17]

[AALST]

Est in villa quae dicitur Alost mansus indominicatus habens de terra arabili bunari(-)..., de prato bunari(-)..., camba..., molendinum... solvens... Sunt alii mansi..., solvit unusquisque modi(-)..., de lino fusa..., pullos III, ova XII. Est ibi silva ad porcos... ; inter omnes solvunt pro hoste solidos... et faciunt ad vineas carros... et faciunt in ebdomada de manuum opere dies... et de bubus dies... Sunt ibi haistaldi... qui solvunt denarios XII.

[TIELRODE]

Est in villa quae dicitur Tigelrodo mansus indominicatus habens de terra arabili bunari(-)... Ecclesia I solvens... Sunt et alii mansi XL.

[DIESEGEM]

// Sunt et in villa quae dicitur Tisingabeim mansi IIII, solvit unusquisque pro censu solidos V et porcum I.

[OUDENBURG]

Est in Flandris vaccaritia una in loco qui dicitur Aldenborg et est ibi terra censualis unde exeunt librae...

[p.21]

Cl AJOUTS À LA DESCRIPTION DE 868-869 (vers 889)

[GILLY]

Est in villa Gislero mansus indominicatus absus ad quem aspiciunt de terra arabili bunaria XL, ecclesia I sine censu, pratum ad carratas XX, silva ad porcos CC. Sunt ibi mansi ingenuiles XIIII, vestiti sunt ex his V et dimidium, absi VIII et dimidium ; dat unusquisque omni anno denarios IIII, de pasto inter hibernaticum et tremensium modia XIII, ad quintum annum vadunt ad vineas aut redimunt unusquisque denarios VI, lini fusa XL, asiles C, faciunt pituras, pullos III, ova V. Sunt ibi haistaldi III, solvit unusquisque denarios XII ; haistaldae V, unaquaeque denarios II et faciunt dies III.

[p. 22]

[BIESMEREE]

// Est in villa Bermeriacas mansus indominicatus cum orto et arboreta ad quem aspicit de terra arabili bunaria ubi possunt seminari ad hibernaticum modia CC, ad tremensium modia CXXX, pratum ad carratas XX, silva ad porcos XX. Molendina III, solvunt duas partes. Camba I, solvit libram I, est et altera ad serviendum. Sunt ibi et mansi ingenuiles XVIII et servilis I, solvit unusquisque de hoste denarios X, in tertio anno porcum I valentem solidos II ; vadunt ad vineas omni anno carra duo quae fiunt de IIII mansibus, aut redimunt denarios XL, similiter ad tertium annum lini fusa XL , ; Natale Domini, uno anno unusquisque denarios XII, in altero anno denarios VI ; pituras faciunt, asiles L, pullos III, ova V. Haistaldi sunt ibi XII, solvit unusquisque denarios IIII et haistaldae IIII, unaquaeque solvit denarios II, et faciunt dies III. De sessis in Deo nante exeunt solidi [p. 23] X, de ecclesia exeunt denarii VI et oblationes festivitate sancti Petri.

C2 TEMPOREL AFFECTÉ À L’OFFICE DU COÛTRE DE SAINT-PIERRE (vers 889)

// De ministerio custodis ecclesiae sancti Petri Apostoli

[CASTILLON]

Est in villa Castilion mansus indominicatus cum edificiis et arboreta. Ecclesia I sine censu cum dodolitio suo. Sunt ibi de hibernatico seminata modia LXIII, de tremesio modia XLIII, de legumine modia II, silva ad porcos saginandos de glande X et communis, pratum ad carratas XX. Camba I, in anno solvit modia de annona LXII. Ad quem aspiciunt mansi X et dimidium, ex his sunt vestiti V et ex his est unus inter majorem et cambarium ; solvit unusquisque de hoste ex integro manso denarios VI, in pasto de annona modia XIIII, vadunt ad vineas aut redimunt denarios XII, de lino fusa XXX, pullos III, ova X. Haistaldi sunt ibi II, solvit unusquisque denarios XII ; haistaldae vero XX, unaquaeque denarios II, et faciunt dies III. Summa solidi VIIII et denarii X.

[p. 24] [LOBBES]

Est et in cella quam ipse custos tenet I cum edificiis, orto et arboreta et ad... aspiciens ubi sunt seminata de hibernatico modia XLIIII, ad tramesium modia L, pratum ad carra XX, silva ad porcos saginandos CL. Molendinum I, solvens duas partes, camba I, in anno modia CXVI, altero vero camba modia LXII. Sunt ibi sessiculi III, de quibus facit unusquisque de ad hibernaticum bunarium I et ad tremesium similiter, dat pullos III cum ovis V, in festivitate quoque sancti Martini usque in kal. martii faciunt diem I opere manuum omni septimana. Sunt praeterea et sessiculi V de quibus exeunt pulli III, ova V. Nutrimentum boves V, animalia III, vaccae VI, IIII ex his habentes vitulos, porci XX. Est in monasterio domus I..., scurgia et in castello . . . .

[p. 26]

C5 TEMPOREL AFFECTÉ À L’HÔPITAL (vers 889)

De ministerio hospitarii

[BERZÉE]

Est in villa Berceias mansus indominicatus cum mansione I ad quem aspiciunt de terra arabili bunaria XXXIIII, sunt ibi seminata de hibernatico modia L, de tremesio modia XXXVIII, de legumine modia II et s[emis], pratum ad carra XXIIII. [p. 27] Aspiciunt ad illum, mansi VII et semis, omnes vestiti excepto dimidio, solvit unusquisque gallinam I cum pulcinis X, serviunt omni ebdomada dies III.

[THUIN]

Est et in castello Tudinio domus I et scurgia. Molendina II, solvens duas partes. Cambae II, una solvit solidos XVI et altera in unoquoque mense de cervesa modia XVIII. Haistaldus I, solvit denarios XII ; haistaldae II, unaquaeque solvit denarios XII et aliae quattuor quae in Forescia serviunt.

C6

FRAGMENTS DE LA DESCRIPTION POSTÉRIEURE AU PARTAGE DE 889 (vers 889)

[HAINE]

// In villa Hagna est mansus dominicatus, habet ibi seminatum inter hibernaticum et tremesium modia LXX, pratum ad carra X. Sunt ibi mansi XXX, ex ipsis sunt vestiti IIII, alii sunt apsi. In maio singuli solvunt omni anno arietem unum et a tertio anno arietem I et verbicem cum agno, de pastione solvunt de annona modia XVIII, [p. 28] ad tertium annum vineas faciunt aut redimunt denarios VI, de hoste in quarto anno solvunt denarios XII, ad tertium itaque annum dant de lino fusa XX, pullos II, ova V, axiles C.

Item cujus supra

[HYON]

ln villa Hionio est ecclesia quae solvit solidos II. Ibi est mansus dominicatus sine edificio habens de terra arabili ubi possunt seminari inter hibernaticum et tremesium de annona modia LX. Camba I, solvit de cervesia modia XLVIII, molendinum I quod duas partes solvit, pratum ad carra XXX.

voir aussi ...
du même auteur ... Histobric