Admin ]
Nous sommes le  vendredi 20 octobre 2017
Vous êtes ici : Accueil  /  Les éditions des polyptyques
Polyptyque de SAINT-AMAND-LES-EAUX
lundi 29 novembre 2004, par Histobric

Polyptyque de SAINT-AMAND-LES-EAUX

(édition de Andreas Hedwig, Sigmaringen, 1990 / ms. 392, Bibliothèque municipale de Valenciennes)

[p. 103]

[1.] Item mancipia .III. Dat unaquaque ...

[2.] Item deneficio[sic] cuius supra. In villa Businiacas est mansus dominicatus cum casa et ceteris aedificiis, cum orto et arboreto et capela .I. Ad mansum dominicatum pertinent de terra arabili bunaria .XI. De his seminantur ad hibernaticum bunaria .V., de modiis .XX., ad aestivum bunaria .VI., de modiis .XXXVI. De prato bunaria .IIII., ubi colligi possunt de feno carra .XXX. Sunt ibi de silva minuta bunaria .III. Est ibi molinum .I., unde exeunt in anno modii .XX. Sunt ibi mansi .XI. Dat unusquisque de brace modios .X., de humblone modios .II. ; pro levamine denarium .I. ; sualem .I. Pergunt ad vineas in altero anno aut redimunt solido .I. Pro hostelicio in septimo anno solidum .I. ; de lino libram .I. ; pullum .I., ova .V. Faciunt wagtas. Serviunt in ebdomada dies .II. cum bobus, tertium manibus. Item mansus .I., donat de brace modios .VIIII. ; facit camsilem aut redimit solido .I. Omne reliquum servitium sicut superiores. Item mansus .I., donat de brace modios .VI., de humblone modium .I. Sunt item mansi .VIII. Donant singuli de brace modios .V. et de humblone modium .I. Et isti et superior faciunt omne reliquum servitiurn sicut superiores. Sunt ibi mancipia .XX., qui dant pro capite solidum .I. Sunt item .VIII., qui debent similiter. Est ibi silva deserta, ubi possunt saginare porci .X.

[p. 104]

[3.] Item de beneficio Salaconis. In villa Madria est mansus dominicatus cum casa et ceteris aedificiis, cum orto ; habens de terra arabili bunaria .XXX. Seminantur ad hibernaticum bunaria .X., de modiis .XL. et ad tremissem bunaria .X., de modiis .LX. Bunaria .X. interiacent. De prato bunaria .III., ad carra .XXV. De silva minuta bunaria .II. Habet ibi de terra absa et silva deserta ad pasturam bunaria .X. Sunt ibi mansi .VI. Donant singoli de brace modios .V. et de humblone modium .I. Faciunt aliud tantum de annona dominica. Dant suales. Pro hostelicio in uno anno solidum .I., in altero anno pergunt ad vineas aut redimunt solido .I., in tertio anno pro lana dant denarios II. Faciunt wagtas aut redimunt denariis .II. Serviunt in ebdomada dies .II. cum bobus. Quatuor ex his donant singuli de frumento modium dimidium et pro filatura denarium .I. Sunt in Tornacu sedilia .II., de uno exeunt solidi .II., de altero denarii .VI. Molina .II., de utroque exeunt solidi .IIII. Sunt ibi camsilariae .VI., quae redimunt camsiles denariis .VIII. Serviunt in aestate < ... >

[4.] < Est ibi mansus dominicatus,...... p.. ele.. sae.. de qua ..incensum sol. .LX. Ad mansum dominicatum pertinent de terra arabili bunaria .XLVIII. Ex his seminantur ad hibernaticum bunaria .XVI., de modiis .LXIIII. et ad tremissem bunaria .XVI., de modiis .IXXXXVI. De prato bunaria .X., ubi possunt colligi de feno carra .LXX. De silva ad porcos .XX. Item de silva penitus deserta bunaria .VIII. Sunt ibi mansi .XXI., ex his sunt ... qui donant singuli de cervisa situlas .XXX. Pergunt ad vineas in altero anno aut redimunt solido .I. et serviunt. Donant pro hostelicio inter omnes singulis annis solidos .IIII. Dant panes. Unusquisque pullos .III. Faciunt camsiles .... operantur in hieme omni ebdomada dies .II., in aestate .III. Sunt ... a de his mansi .II., qui dant de cervisa situlas .XXV., pullos .II. Non dant panes. Omne reliquum servitium faciunt sicut superiores. Faciunt etiam pecturas et wagtas. Sunt ibi mansi serviles .II. Serviunt ubicumque eis iniungitur. Molinum .I., unde possunt exire modii ... Pertinet ad hoc beneficium mansus .I., qui nunc per [p. 105] omnia est desertus, unde antea exiebant solidi .IIII. in censum. Sunt ibi adhuc mansi .III., unus dat de brace modios .IIII., duo dant inter utrosque modios .VI. Sunt ibi haistaldi .VIIII., qui debent singuli pro capite solidum .I. Item feminae .XV., quae debent similiter.

[5.] Item de beneficio Salaconis. In villa Millio est mansus dominicatus cum casa et reliquis aedificiis, ortum et arboretum cum cappela. Ad ipsum mansum pertinent de terra arabili bunaria .XV. De his seminantur de sigali ad hibernaticum bunaria .V., de modiis XX, ad aestivum bunaria .V., de modiis .XXX. De prato bunaria .X., ubi possunt colligi de feno carra .XL. De silva deserta bunaria .IIII. Sunt ibi mansi .X., duo ex his donant singuli de cervisa situlas .XXX., pullos .III., ova .X., sualem .I. Pergunt ad uineas in altero anno aut redimunt solido .I. Serviunt. Inter omnes pro hostelicio dant singulis annis solidos .II. Dant panes .X. Faciunt wagtas.

voir aussi ...
du même auteur ... Histobric