Admin ]
Nous sommes le  mercredi 26 juillet 2017
Vous êtes ici : Accueil  /  Les éditions des polyptyques
POLYPTYQUE DE SAINT-MAUR-DES-FOSSES
lundi 29 novembre 2004, par Histobric

POLYPTYQUE DE SAINT-MAUR-DES-FOSSES

(édition de DIETER HÄGERMANN, Sigmaringen, 1990 / ms. lat. 3 B. N.)

[POLYPTYCHUM FOSSATENSE]

[p. 91 de l’édition]

[1.] Habet in Varena mansos caroperarios XXXVII. et sunt ex ipsis in beneficio mansi .IIII. et tres partes et sunt ibi manoperarii .XVIII. sunt ibi ospicia .VII. Et manent ibi inter mansos caroperarios et manoperarios et ospicia homines .CXXI. Solvunt mansi carroperarii in tertio anno unusquisque solidos .V. et alios duos annos unusquisque vervecem cum agno. Solvunt de annona inter totos annis singulis modios .CVIIII. Arant ad ivernaticum unusquisque perticas .IIII. et ad tramisium .II. et in tertia ebdomada faciunt corbadam. Solvit unusquisque pullos .III. cum ovis. Habet ibi mansos manoperarios .III. et solvunt in tertio anno solidos .VIIII.

[2.] Habet in Nouigente mansos carroperarios .XVIII. et manoperarios .VI. dimidium et manent ibi homines .LV. Solvit unusquisque mansus carroperarius uno anno solidos .V. et alio anno vervecem cum agno. De vino modios .II. Arat ad ivernaticum unusquisque perticas .V., ad tramisium .II. Arant ad ivernaticum et ad tramisium in unaquaque ebdomada perticas .III. A tertia ebdomada inter tres mansos iornalem .I. Fodiunt in vinea aripennum .I. Solvit unusquisque pullos .III. cum ovis. Serviles mansi .VI. et dimidius. Solvunt verveces .VI. cum agnis suis. De vino modios .VIII. Arant ad ivernaticum perticas .IIII., ad tramisium .II. Solvunt pullos .III. cum ovis.

[p. 92] [3.] Habet in Tortiaco mansos carroperarios .XXXII. et manoperarios .III., ospicia .VI., manent ibi homines .LXXI. Solvit unusquisque carroperarius uno anno solidos .V., alio anno vervecem cum agno. De vino modios .II. Arat ad ivernaticum perticas .IIII., ad tramisium II. In unaquaque ebdomada arat ad ivernaticum et ad tramisium iornalem .I. Facit corbadas .III. et solvit pullos .III. cum ovis. Unusquisque mansus manoperarius solvit per annos singulos vervecem cum agno. De vino modios .II. Arat ad ivernaticum perticas .IIII., ad tramisium .II. et solvit pullos m. cum ovis. Ospicia .VI. solvunt communiter de vino modios .III. et dimidium, unusquisque vero pullum cum ovis. Solvunt ibi homines de terra censale solidos .VI., denarios .IIII.

[4.] Habet in Curte Protasio ospicia .IIII., solvit unusquisque per singulos annos de vino modium .I. et pullum cum ovis.

[5.] Habet in Buxido mansos carroperarios .XXIIII. et dimidium et manoperarios .X., ospicia .XIII., de quibus mansis sunt in beneficio .V. et dimidius et ospicium .I., manent ibi homines .LXXVIII. Solvit unusquisque mansus carroperarius uno anno solidos .V., alio anno vervecem cum agno, de vino modios .II. Arat ad ivernaticum perticas .IIII., ad tramisium .II. Inter duos mansos in unaquaque ebdomada arant perticas .III. A tertia ebdomada inter tres mansos carruam .I. et solvit unusquisque omni anno ad vineam claudere carradam .I. de virgis et pullos .III. cum ovis. Solvit unusquisque mansus manoperarius de vino modios .II., omni anno vervecem cum agno. Arat ad ivernaticum perticas .IIII. Ad tramisium .II. Solvit pullos .II. cum ovis. Ospicia solvunt de vino modios .VIII. et dimidium et unusquisque pullos .II. cum ovis. Est ibi terra censalis, unde solvunt festivitate Sancti Dyonisii solidos .VIIII. denarios .VIII.

[6.] Habet in Ferrarias mansos carroperarios .XVI., manoperarios .IIII., manent ibi homines .L, habet ibi duos mansos absos. Solvunt vestiti mansi hairbannum pro duobus bovibus solidos .XX. Pro homine redimendo de oste solidos .III.. Verveces .XIIII. cum agnis. De vino modios .XX. De frumento modios .XX. Arat unusquisque ad ivernaticum perticas .IIII., ad tramisium .II. Ad ivernaticum corbadas .III., ad tramisium .III. Solvit unusquisque pullos .III. cum ovis.

f°407v°B [p. 93] [7.] Habet in Savegias mansos .VII., ubi manent homines .X. Solvit unusquisque omni anno vervecem cum agno. De vino modios .II. Pullos m. cum ovis. Arat ad ivernaticum perticas .IIII.

[8.] Habet in Derentiaco mansos serviles .VII., ubi manent homines .XXIIII. Solvit unusquisque vervecem cum agno. Arat ad ivernaticum perticas .IIII., ad tramisium .II. et inter ivernaticum et tramisium corbadas .VIIII. Solvit pullos .III. cum ovis.

[9.] Habet in Mairiaco mansum indominicatum cum casa et diversis edificiis suprapositis cum viridiario et omnibus congruis adiacentiis. Habet ibi de vinea indominicata iuctos, id est aripennos .C. De terra arabili indominicata ad modios ducentos quadraginta unius sationis. De prato iuctos .LX. De silva plus minus bunuarios .C. habens in giro plus minus leuvam .I. Est ibi capella indominicata honoris Sancte Marie dicata, ad quam respicit terra arabilis ad modios .XXX. unius sationis. De vinea iucti .VI. De silva .IIII. De prato .II. Est ibi etiam alia ecclesia parrochialis sub honore Sancti Melanii dicata, cui aspicit terra arabilis ad modios L. unius sationis et de vinea iucti .XIII., de prato .V. Solvunt censum inter capellam et ecclesiam libram unam. Habet in ipsa villa factos, id est mansos .LX. Solvit unusquisque de hostileso, id est pro bove, solidos .II. et porcos .II. aut solidos .IIII., multones II. aut solidos .II. Solvit inter vinericiam et pascionem de vino modios .VI. De lignario denarios .VI. Facit pecturam in cultura dominicata et seminat ibi de suo tritico modios .II. Solvit de avena modios .V. De faba sextarios .IIII. Fodit unusquisque iuctum .I. in vinea dominicata Solvit pullos .m. cum ovis .XV. et alios pullos vindemiales cum ovis. Solvit sinapem et faces.

[10.] Habet in Floriaco unum mansum indominicatum ad quem respiciunt mansi .XVIIII., ex quibus sunt ingenuiles .XII. et serviles .VII. Respiciunt etiam ad ipsum mansum de terra arabili bunuaria .XXXVIII., que sunt sita inter Remis [p. 94] et Floriacum et in alio loco sunt bunuaria XXII. et dimidium sita inter Remis et Curtem Rokiniacum. Est etiam una area in Remis pertinens ad ipsum mansum, que habet de uno latere iuxta terram Sancte Marie pedes .CXVI. De alio latere iuxta terram Sancti Crispini pedes .CXVI. De una fronte iuxta terram Sancte Marie pedes .LXVI. Ex alia fronte iuxta viam publicam pedes .XLII. De supradictis ingenuilibus mansis sunt .V. in ipso Floriaco et .II. in Pimella, .IIII. in Curte Rokiniaco et unus in Mastiaco. Solvit unusquisque mansus ingenuilis per totas ebdomadas in anno dies .V., preter tres ebdomadas, unam in Natale Domini, alteram in Pasca, tertiam in Rogationibus. Debet n(/m ?)apaticas .II., habente unaquaque in longum perticas .XL. et in transversum .IIII. De lignatico carradas .III. Quinque mansi ingenuiles, qui sunt in Floriaco et duo, qui sunt in Pimella, solvit unusquisque scintulas .CL. Quattuor vero mansi, qui sunt in Curte Rokiniaco et unus, qui est in Mastiaco, solvit unusquisque scintulas .C. Debet unusquisque pullos .III. cum ovis .XV. De vino sextarios .XII. Corbadas .II., unamquamque cum sex bovibus et tertiam corbadam cum duobus. Pro hostilicio denarios .XIV. Pro carropera denarios .V. Bannos .III., unum in vinea, alterum in prato, tertium in messe. Debet unam carradam adducere de feno in granicam senioris et unam carradam de garbis de campania. Debet ducere annonam ad farinarium super carrum suum de suis diebus et in ipso farinario debet stare servilis mansus, qui ipsam annonam provideat et cooperetur. Debet etiam de suis diebus fimum ducere in campum et expandere de suo carro et servilis mansus debet levare fimum super carrum. Debet unusquisque mansus servilis per totas ebdomadas dies .V. et unam n[m ?]apaticam in vinea, de qua recipit tertiam partem. Pullos .III. cum ovis.

fol. 408 A Debet corbadas .III. unamquamque de duobus bovibus. Debet denarios .V. pro carropera. Bannos .III. Debet faculas. Debet mansionem et curtem custodire et stabulum curare et facere quicquid opus est. Unusquisque mansus ingenuilis et servilis debet in eulogiis panes .VI. Ad carnem denarios .II. et pullos .II. De vino sextarios .II. De avena sextarios .IIII. Cum fecerint corbadas, in mense martio debent habere panem et ligumen et siceram. Mense maio panem et caseum. Mense octobrio [p. 95] panem et vinum, si esse potest. Si ibi sunt cavaticarii, debent kalendis octobris denarios .IIII. et unum diem in banno et ad tres audientias venire cum suis eulogiis.

[11.] Habet in Turgiaco mansos serviles .VIIII. et dimidium, manent ibi homines .XIII. Solvunt mense maio verveces .VIIII. et dimidiam cum agnis. Arat unusquisque ad ivernaticum perticas .X., ad tramisium .II. Claudit unusquisque a tertio anno in manso dominico perticas .II. Solvit pullos .II. cum ovis.

[12.] Habet in Belsa mansos serviles .VIII. et dimidium, manent ibi homines .XIIII. Solvunt annis singulis agnos .VIII. et dimidium. Arat unusquisque ad ivernaticum perticas .IIII., ad tramisum .II. Arat corbadam inter ivernaticum et tramisum perticas IIII. Ducit de frumento ad monasterium modios .X. Solvit pullos .II. cum ovis. Habet ibi culturas .XV.

[13.] Habet in Uitlena mansos .XI., ubi manent homines .XIIII. ; de quibus mansis est unus et dimidius in beneficio et unus absus. Solvit unusquisque uno anno solidos .II., alio anno porcos .II. et arietes .II. Solvunt duo mansi de vino modios .II. et dimidium. Alii mansi unusquisque de frumento modium .I. Arat unusquisque ad ivernaticum perticas .IIII., ad tramisum .II. ; et arat corbadas .IIII. ad ivernaticum, ad tramisum perticas .III. Claudit unusquisque in vinea perticas .VII. Solvit pullos .III. cum ovis.

[14.] Habet in Monte Hayrici mansos ingenuiles .XII., manent ibi homines .XXI. ; de quibus mansis tenent .XI. alii homines. Solvit unusquisque annis singulis solidos .V. et dimidium. Arat ad ivernaticum perticas .VII. et dimidiam, ad tramisium .V. Facit ad ivernaticum corbadas .III. Ad binalia .III. Ad tramisium .III. Debet unusquisque de lignario in latum pedes .V., in altum pedes .VI. et de caractionibus carradas .IIII. et in omni anno, festivitate Sancti Martini et in Natale Domini et in Pascha carradam .I. Claudit inter curtem et ortum et vineam perticas .VII. et dimidiam. Solvit de lino fascium .I., de .XXX. madasciis, et in pascione modios .II. [p. 96] de vino. De terra censali modios .II. de vino. Arat ad ivernaticum perticas .VII. et dimidiam. Solvit pullos .III. cum ovis.

[15.] Habet in Equa mansos serviles .VIIII. et dimidium, manent ibi homines .XVIIII. Solvit unusquisque usque ad monasterium carroperam .I. et soc et cultrum. Faciunt corbadas .XI. Arat unusquisque inter ivernaticum et tramisium perticas .X. Solvit pullos .II. cum ovis.

[16.] Habet in Fabarias septem mansos ingenuiles. Octavus mansus pertinet ad ecclesiam ipsius ville, dicatam in honore Sancti Martini. Antiquo tempore solvebat unusquisque mansus solidos .V. Postea in alio tempore solvebat unusquisque in unoquoque mense per totum annum tres dies. A festivitate Sancti Johannis usque in Natale Domini solvebat a tertia in tertiam ebdomadam corbadam et faciebat unum bannum in vinea, alium in messe. Solvebant duo mansi tres carroperas in anno usque ad Fossatis. Solvebat unusquisque de pascione denarios .XII. et pullos tres cum ovis .XV. Nonus mansus est indominicatus, ubi habet culturas .V. et pratum et silvas et aquas cum farinario.

[17.] Isti sunt cavaticarii Sancti Petri : Tetboldus, Gondoildis defuncta, Emhardus, Ledelindis, Amalgarius, Hairlindis. Item Amalgarius. Item Tetboldus, Amalbertus, Frodovinus, Frodevildis.

[18.] Familia de Cliciaco : Godelsadus, Rauenus, Odilo, Vivardus, Ermengisus, Hildegisus, Ansberga, Vitalis, Adelgardis, Mamucia cum tribus infantibus suis, id est Dominicus et Hildulfus et Gozlenus et cum aliis tribus ; Girberga, Erluinus, Nadalbertus, Erliardis, Godinus, Doda, Odila, Adelindis. Item Odila, Windo, Winegauda, Tedelindis, Odelberga, Ermengildis, Roducia, Frotgarius, Grimhardus, [p. 97] Erembertus, Iohannes, Tetsinda, Hildbertus et soror eius. Rainberga et filia eius nomine Elisabet cum suis filiis.

fol. 408 B

[19.] Habet in Varena in longo prato aripennos .XXX. et quartos .III.

[20.] Hengelrannus, Rodulfus, Rainerius, Hengelsent, Vuarenburgis, Rodulfus et Bernice, omnes isti cum infantibus suis, Berhengerius bresbiter.

[21.] Ingelburgis, filia Vitalis de Buxido, Beato Petro se tradidit, tali ratione ut numquam a monachis esset vendita neque ulli homini donata. Doda, Warnerius, Ingelgerus, Ansoldus, Beliardus.

[22.] Adrianus, Rainuis uxor sua cum tribus filiis, Durandus, Germundus, Rainerius, Ermengardus, Nodelenda cum quinque filiabus et unum filium, Richardus, Tescenda cum duabus filiabus et unum filium, Ildeardus et filius ejus Constantius. Isti sunt fratres et sorores Adriani, Rainuis, Legardus, Nodelenda abent seniores. Alboldus, Girberga, Tescenda, Constantius, Ascelinus, Sireda soror eius, Idfredus cognatus eorum, Isenbardus filius Richardi. Isti sunt cognati Adriani germani.

[23.] Hisenburgis Brittonika gratanter se condonavit Sancto Petro antequam acciperet maritum, ut in posterum cum filiis et filiabus suis sub servitutis iugo teneatur. Quorum hec sunt nomina : Odolricus, Gislebertus, Durandus.

[24.] De Nobiliaco remanent .XXVIIII. panes, .LVIIII. capones et denarios .XVI., solidos .X. et dimedium[sic], et de tramisso .VIII. modios.

voir aussi ...
du même auteur ... Histobric