retour
article.php3?id_article=15
Polyptyque de St Bertin
lundi 29 novembre 2004, par Histobric

Polyptyque de St Bertin

[p. 13 - Údition de F.-L. Ganshof, Paris, 1975]

Breviatio villarum monachorum victus

XV

Sed quia gesta beati Folcuvini narrando, parumper ab abbatum gestis digressi sumus, libet iam ad ea pernarranda calamum agrestem reflectere. Abbas igitur Adalardus villas ad fratrum usus pertinentes, vel quicquid exinde sub qualicumque servitio videbatur provenire, absque his que in aliis ministeriis erant distribute vel que militibus et cavallariis erant beneficiate, tali iussit brevitate describere.

XVI

In Kelmis habent monachi ecclesiam I ac bunaria XII et mancipia VI ; luminarii IIII ; unusquisque solvit de cera valente denarium I. Mansum indominicatum cum casa et aliis casticiis. De prato bunaria XXXVIIII. De terra arabili bunaria CLXXX. De silva grossa bunaria XXX. De silva minuta bunaria XV. Mansa XV per bunaria XII, et ille dimidius per bunaria VI, cum servis X qui faciunt in ebdomada III dies et ancille VI faciunt ladmones VI. Alie ingenue facit unaqueque ladmen semis. Unusquisque parat de brace modia X, de farina VI ; pullos III, ova XX. Ad vineas unumquodque annum carros II. Lunarii XVI. Prebendarii VII. Ded habet bunaria VI, arat bunaria II.

[p. 14]

XVII

In Fresingahem Everuvinus habet bunaria V, arat iurnales III et solvit denarios VI. In eadem villa Heleca habet bunarsemis arat iurnalem I.

XVIII

In Loningahem Berenger habet bunaria VIIII, arat bunaria IIII. In Elciaco Amalger habet bunaria XIIII, mancipia III, arat bunaria IIII et solvit solidos II.

XVIIII

In Morningehem Gundbertus habet bunaria VIII, arat bunaria IIII. Gerbald habet bunaria III, arat bunari. Stracfret habet bunaria VI, arat bunarium unum et semis. Thegen maior habet casam dominicatam cum aliis casticiis, de prato bunaria V, de terra arabili bunaria XX, de silva minuta bunaria V ; mancipia XII. Berharius caballarius habet mansam, de terra arabili bunaria XX, de prato bunaria V, de silva minuta bunaria VI ; mansa II per bunaria XII ; facit sicut superius ; mancipia VIII. Benemar habet casam cum aliis casticiis, de prato bunaria X, de terra arabili bunaria XXX, de pastura et silva minuta bunaria XXIII ; mansa III per bunaria XII ; facit sicut superius ; mancipia XXIIII. Ostoradus habet mansa cum casticia, de prato bunaria XII, de terra arabili bunaria XX, de silva minuta bunaria VI ; mansa III per bunaria XII ; facit sicut superius ; mancipia XXIIII. Bavo habet casam cum aliis casticiis, de prato bunaria XI, de terra arabili bunuaria XXX, de silva minuta bunaria IIII ; casam I per bunaria VIII ; facit sicut superius ; mancipia XVI. Vvendelhadus habet casam cum aliis casticiis, de prato bunaria XI, de terra arabili bunaria XXX, silva minuta bunaria III ; mansum I per bunaria XII ; facit sicut superius ; mancipia XIIII. Megenfridus habet casam cum aliis casticiis, de prato bunuaria XI, de terra arabili bunaria XLV, de silva minuta et pastura bunuaria XVI ; mansa II per bunaria XII ; facit sicut superius ; mancipia IIII. [p. 15] BaiduviIlus habet casam cum aliis casticiis, de prato bunaria VI, de terra arabili bunaria XX, de silva minuta et pastura bunaria XX ; mansum I per bunaria XII ; facit sicut superius ; mancipia VIIII.

XX

In Bermingahem habet mansum cum scuria, de terra arabili bunaria XXIII, silva minuta bunaria III et in Edekenas de terra bunaria X. Mancipia X. Omnes excepto Iremberto arant ad ipsam viliam bunaria IIII et colligunt II et ducunt ad monasterium et cludunt virgas XV et in monasterio item omnes virgas IIII et facit unusquisque in anno dies XXIIII in estate. Irembertus autem arat bunaria II et colligit I. Luminarii XI solvunt inter omnes solidos VII, denarios VIII. Homines qui faciunt in anno III dies sunt XX.

XXI

In Atcona est ecclesia ad quam solvunt VII homines de lumine unusquisque de cera valente denarios II. Casam indominicatam cum aliis casticiis. De prato bunaria XI. De terra arabili bunaria CC. De silva minuta bunari. De pastura inculta bunaria L. Mansa XXIIII et semis, omnes per bunaria XII et ille dimidius per bunaria VI, cum servis XII qui faciunt in ebdomada dies III ; ancille XII faciunt ladmones XII. [p. 16] Alii ingenui faciunt II dies in ebdomada et de illis ingenuis feminis XIII veniunt ladmones VI et semis. Ad vineas carra VI. Facit unusquisque de brace modia X, de farina VI ; pulli III, ova XX. Lunarii XV. Prebendarii VI. Vvilbertus habet bunaria XII, solvit solidos II et previdet silvam. Sunt ibi homines qui faciunt II dies in ebdomada LXXIIII. Iremharius maior habet casam indominicatam cum aliis casticiis, de prato bunaria X, de terra arabili bunaria XXII, de pastura et silva minuta bunaria XV ; mansa II per bunaria XII ; facit sicut superius ; mancipia XXIII. Stillefridus habet mansum, de prato bunaria VI et iornalem I, de terra arabili bunaria XXXV, de silva minuta bunaria VI ; mancipia VIII. Bavo habet mansum cum casa et aliis casticiis, de prato bunaria V et semis, de terra arabili bunaria XLVI et semis, de silva minuta bunaria VIII ; mancipia XIIII. Isti unaquaque ebdomada faciunt II dies. Si non caballicant sepiunt virgas V et in monasterio inter omnes virgas IIII. Iodberta habet in Selem pertinentem ad Atcona precariam I unde solvit solidum I.

XXII

In Bodningahem Bertrada habet aliam unde debet arare.

XXIII

In Bermingahem habet inter silvam et terram arabilem bunaria plus XL.

XXIIII

In Beinga villa habet ecclesiam. Indominicatum mansum cum casticiis. De prato bunaria XV. De terra arabili bunaria CXX. De silva grossa bunaria XL, ad saginandos porcos XX. De silva minuta bunaria . Mansa XVIII et semis per bunaria XII, et ille dimidius per bunaria VI, cum servis XI [p. 17] qui faciunt III dies in ebdomada, ancille VIIII faciunt ladmones VIIII. Alii ingenui faciunt II dies in ebdomada et de ingenuis feminis X veniunt ladmones V. Ad vineas carra IIII et semis. Unusquisque, de brace parat I modia X, de farina VI ; pullos III, ova XX. Lunarii XXI. Sunt ibi prebendarii VI. Luminarii XC ; solvunt inter omnes libram I, solidos V. Brunger habet bunaria VI, arat bunari et semis. Megel habet bunari et semis arat semis. Megenger habet bunaria II, arat semis. Bavo habet bunaria IIII, solvit denarios VIII. Gundelbertus habet bunaria III, arat bunaria II. Omel decanus habet bunaria III, arat bunaria II. Lantfretd habet de terra bunaria XXXI et semis, de silva minuta bunaria III ; mancipia XIII ; arat bunaria II, solvit solidos II. Engelger maior habet bunaria de terra XLIII et semis, de silva minuta bunaria X ; mancipia XX. Item alius Engelgerus habet casam cum casticiis, de terra arabili bunaria XLII, de silva minuta bunaria X ; mancipia VII. Isti arant bunaria IIII, unusquisque et sepiunt virgas XV. Gundelbertus habet bunaria XL ; inde solvit solidos VI ; et unaquaque ebdomada II dies ; et habet mancipia III. Molinos III. De uno veniunt modia C, de aliis de unoquoque modia LX et ille unus dat pullos XX, ova CC, illi alii unusquisque pullos XV, ova C. Badager habuit inde precariam I, hoc est mansum I, de terra bunaria XLIIII ; mancipia II. Isti arant bunaria IIII, unusquisque et sepiunt virgas XV ; et in estate facit dies XVI, et colligit bunari et semis et ducit ad monasterium et ad monasterium sepiunt inter omnes virgas III, dant pullos II, ova X.

XXV

In Coiaco habet ecclesiam cum bunariis XVIII, mancipia II ; de luminaribus solidos III. Casam indominicatam cum aliis casticiis. De prato bunaria XL. De terra arabili bunaria CLX. De silva minuta bunaria XXXV. Mansa XXI per bunaria X. Sunt in eis servi XV qui faciunt in ebdomada dies III ; ancille VII faciunt ladmones VII. Alii ingenui qui faciunt in ebdomada II dies et ille ingenue femine unaqueque facit ladmen semis. [p. 18] Ad host carrum semis. Ad vineas carra III. Facit unusquisque de brace modia X, de farina modia VI ; pullos III, ova X. Sunt ibi lunarii XXIIII. Luminarii XLII ; solvunt inter omnes solidos XII. Prebendarii sunt ibi VI. Habet ibi sedilium unum ; inde solvit solidum I. Vvalager habet bunaria II, arat bunari. Molinum I ; solvit modia XXX. Camba I ; solvit solidos IIII. Megenhardus habet bunaria III et semis, solvit solidum I et semis. Homines qui faciunt II dies in anno sunt XXXVII. Ille maior habet casam cum casticiis, de terra bunaria XXII, silva minuta bunaria VII ; mancipia IIII.

XXVI

In Rumingahem habet mansum cum casticiis. De terra bunaria XV. De silva minuta bunaria X. Mansa II et semis per bunaria XII, et ille dimidius per bunaria VI. Resident in eis servi III, qui faciunt in ebdomada dies III ; ipsique perserviunt totos illos mansos. Ad vineas carrum semis. Faciunt de brace modia X ; pullos II, ova XX. Habet ibi lunares XIII. Luminarios X ; solvunt inter omnes solidos II, denarios II. Homines qui faciunt II dies in anno sunt IIII. Sunt ibi bunaria XIIII ; veniunt ad incensume de formaticis pense X. Item de bunariis II, solvit pensam I de formatico. Item de bunario I, solvit de formaticis pensam semis. Item de bunariis VII veniunt de formaticis pense VII.

XXVII

In Pupurninga villa habet ecclesiam cum bunariis XVIlI. Mansum I indominicatum. De terra arabili bunaria CLUIII. De silva grossa faginina et minuta mixta bunaria CCCC, ad saginandos porcos DC. Mansa XLVII et semis. Ex his X constant bunariis XXIIII. Itemque X, bunariis XX. Itemque X, bunariis XV. Illi alii omnes per bunaria XIII. Et ille dimidius bunaria VIII. Resident in eis servi IIII ; faciunt in ebdomada III dies. Ancille IIII faciunt camsiles IIII. [p. 19] Alii ingenui faciunt II in ebdomada dies et ille ingenue femine solunt unaquaque denarios IIII. Lunarium nullum. Luminarios CLXXIIII ; inde veniunt libre II, solidi XVIII. Herescarii CVIIII ; veniunt solidi XIIII, denarii VII. De terra censali hoc est de aliquibus supradictis mansis solidi XI. De terra censalii incultis et infructuosis bunaria CXVIII, veniunt in censum de formaticis pense XXI, aucas XXV. Ad host carros II. Ad vineas carros II. Ille IIII ancille parant de brace modia X. Unusquisque pullos II, ova X, in tertio anno porcum I, valente denarios IIII. Ille maior habet mancipia IIII. De bunariis X veniunt de mel sextarii III. Godobert caballarius habet casam indominicatam cum aliis casticiis ; de terra bunaria LXXXVI, silva minuta bunaria IIII ; mancipia VI. Mortbert caballarius habet casam indominicatam cum aliis casticiis ; terram bunaria XX ; silva minuta bunaria XII et semis ; mancipia X ; mansa IIII, per bunaria XII ; resident in eis ingenui qui nihil aliud faciunt per totum annum nisi II dies in ebdomada. Dat unusquisque eorum pullum I, ova V. Isti arant unusquisque bunari et colligit I et caballicat. De terra censali bunaria XII, veniunt de mel sextarii II. Porcarius unus habet bunaria III ad vestitum. Item de bunariis III solvunt flascones XII, scutellas C. Engeten habet bunaria IIII, arat bunaria semis et operatur unaquaque ebdomada I diem. Radeken habet bunaria III, arat bunaria semis et facit in ebdomada II dies. Aldbert bunaria IIII, facit similiter. Abbo bunaria V, arat semis.

XXVIII

In Pascandala, habet de una ecclesia III partes ; mansa III, per bunaria XX. Solum in censum de assibus II.

XXVIIII

In Weserinio habet ecclesiam. Indominicatum mansum cum casticiis. De prato bunaria XVI. De terra arabili bunaria CLUIIII. De silva grossa bunaria XVIII, ad saginandos porcos XX. De silva minuta bunaria LI. [p. 20] De pastura communi sufficienter. Mansa XVIII. Decem ex his constant per bunaria XII. Item V constant bunaria X. Tres bunaria VIIII. Cum servis XII, ancillis VIII. Faciunt in ebdomada dies III et ladmones VIII. Alii ingenui faciunt II dies in ebdomada et de ingenuis feminis X veniunt ladmones V. Ad host carrum semis. Ad vineas carrum I et semis. Unusquisque parat de brace modia X, de farina VI et dant pullos II, ova XX. Prebendarii V. Lunarii XXXVI. Luminarii LX ; inter omnes solvunt libram I. Sunt ibi homines XXI, qui faciunt in anno II dies. Habet ibi sedilios X. Veniunt in incensum de argento solidi VIII et semis. Tunel habet bunaria XIIII, arat bunaria II et custodit silvam. Molinos III ; unusquisque solvit modia maiora XXX ; in uno anno saginat porcos II, in alio I et debet pullos XX ova CC. Item molinum I, solidos V. Vvinetmar maior habet de prato bunaria III, de terra arabili bunaria XXXII, silva minuta bunaria V ; mansa II ; facit sicut superiores ; lunarii XVII. Hlodoger caballarius habet mansum dominicatum ; de prato bunaria VII, de terra arabili bunaria XLIII ; silva minuta bunaria VIII ; lunarii XXI. Geruvine caballarius habet casam dominicatam cum casticiis ; de terra bunaria XV ; mancipia II.

XXX

In Aldemhem habet casam indominicatam cum aliis casticiis. De prato bunaria XV. De terra arabili bunaria XCVIII. Silva grossa bunaria L, ad saginandos porcos XXX. Silva minuta bunaria LIII. Mansa XV per bunaria XII, cum servis VII ; faciunt in ebdomada dies III ; ancille II faciunt ladmones II. Alii ingenui faciunt in ebdomada II dies, et de ingenuis feminis veniunt ladmones V. Ad hoste carrum semis. Ad vineas carrum I et semis. Parat unusquisque de brace modia X, de farina VI et debet pullos IIII, ova XX. Sunt ibi prebendarii VI. Lunarii XVIII. Luminarii XXIIII ; inter omnes solvunt solidos VIII et semis. Molinos II. Ex uno veniunt modia maiora XXX ; et ex alia modia XXX ; uno anno saginat [p. 21] porcos II, alio I, pullos XX, ova CC. Quod molinum habet Odbertus ; et habet bunaria XIIII et habet mancipia V et custodit silvam. Ille decanus habet bunaria IIII et semis ad prebendam. Homines facientes in anno II dies sunt XVIII. Salaca maior habet casam dominicatam cum aliis casticiis ; de terra arabili bunaria XXX ; silva minuta bunaria III ; mancipia XII. Svithger caballarius habet casam dominicatam cum aliis casticiis ; de prato bunaria VII ; de terra arabili bunaria XLVI ; de silva minuta bunaria X ; mansa III per bunaria XII, cum servis II et faciunt III dies in ebdomada ; ingenue III femine faciunt unaqueque ladmen semis faciunt servitium sicut in ipsa villa ; et habet lunarios VII. Et habet ecclesiam dimidiam cum bunariis VIII et mancipiis II ; et luminariis XV, solvunt inter omnes solidos IIII et denarios VIII.

XXXI

In Scala habet casam indominicatam cum aliis casticiis. De prato bunaria VII. De terra arabili bunaria LXXXII. De pastura communi sufficienter. Mansa XVI, omnes per bunaria XII, cum servis V, qui faciunt II dies in ebdomada. Ancille II, qui faciunt ladmones II. Alie ingenue unaquaque facit ladmen semis. Ad host solidos IIII. Ad vineas carrum I et semis. Parat unusquisque de brace modia X, de farina similiter ; pullos III, ova X. Sunt ibi prebendarii VI. Adalland habet bunaria XX, arat bunaria III. Ille maior habet XXIIII ; mancipia I.

XXXII

In Gisna habet ecclesiam cum bunariis XII ; mancipia III. Habet ibi casam indominicatam cum aliis casticiis. De prato bunaria LXXX. De terra arabili bunaria CXLVIII. De silva grossa bunaria XXX, ad saginandos [p. 22] porcos XX. De silva minuta bunaria XL. De pastura communi sufficienter. Mansa XVI. Ex his constant VII bunariis XII. Item III constant bunariis XI. Item III, bunariis VIIII. Item III, bunariis VIII. Resident in eis servi VIIII qui faciunt in ebdomada III dies. Ancille III faciunt ladmones III. Alii ingenui faciunt II dies in ebdomada ; alie ingenue faciunt unaqueque ladmen semis. Ad host carrum semis. Ad vineas carra II. Unusquisque de brace parat modia X, de farina modia VI ; pullos III, ova XX. Lunarii XVIII. Luminarii XCIII ; inter omnes solvunt libram I et solidum I, denarios VIII. Homines qui faciunt duos dies in anno XL. De terra censali bunaria XII ; Solvunt solidos IIII. Megentio habet bunaria XII ; est berbicarius et previdet silvam. Et sunt prebendarii IIII. Ille decanus habet bunaria V ad prebendam. Harduvine berbicarius habet bunaria VIII ad prebendam. Thiodradus caballarius habet bunaria XI et semis. Stituvine habet bunaria XII, arat bunaria II, dat carrum ad Vvadnam et ad monasterium. De bunariis XI et mancipiis II veniunt de melle sextarii VI. Item de bunariis VI veniunt pisces quanti possunt. De terra censali in Colonia et de precariis veniunt de formaticis pense LX. Ille maior habet mansum dominicatum ; de terra arabili bunaria XLV, de silva minuta iornalem I ; mancipia V. Roholf habet casam dominicatam et est caballarius ; bunaria XIII ; mancipia II. Godobert caballarius habet casam dominicatam ; de terra bunaria XXI ; mancipia IIII ; de silva minuta bunaria IIII. Adda habet bunaria XL ; mancipia XV ; facit ladmen I ; arat bunaria II et colligit.

XXXIII

In Teruvanna a habet casam indominicatam cum aliis casticiis. De terra arabili bunaria LIII. De silva grossa bunaria VI ad porcos IIII. De silva minuta bunaria IIII. Mansa X per bunaria XII. Omnes tenent ingenui. Faciunt in ebdomada II dies. Ad vineas carrum I. Unusquisque debet denarios IIII ; pullos II, ova XX. Faciunt de brace modia X, de farina VI ; ladmen nullum ; ad host nihil. Ango habet bunaria II ; arat iurnalem I. [p. 23] [...] bunaria III, arat bunaria II. Litlo habet bunaria III, arat bunaria II. Sunt ibi lunarii VIII. Luminarii et herescarii CLU. Veniunt libre II, solidi XIIII, denarii VIII. Habet ibi sedilios XXXIII ; inde veniunt solidi XV et semis, libre II. Ille maior habet bunaria VIII. Beretger habet bunari et semis, arat iurnalem I. Hadaken habet bunari et semis, arat bunarsemis. Erumger habet bunari et semis, arat iornalem I. Habet ibi molinum I ; solvit modia C, pullos XXX, ova CCC ; saginat porcum I.

XXXIIII

In Thorbodeshem habet ecclesiam cum bunariis VIII et iornalem I, mancipium I. Indominicatum. De prato bunaria XV. De terra arabili bunaria CXLVII. Silva minuta bunaria VIIII. De pastura communi satis. Mansa XVIII. Ex his unum constat bunariis XII. Decem per bunaria X. Item VII per bunaria VIIII. Sunt in eis servi XII, qui faciunt in ebdomada dies III. Ancille VIIII faciunt ladmones VIIII. Alii ingenui faciunt in ebdomada II dies. Et ille ingenue femine VII, unaqueque facit ladmen semis. Ad host solidos IIII. Ad vineas carra III. Facit de brace modia X, de farina similiter. Pullos II, ova X. Lunarios VI. Luminarios XVI ; solvunt inter omnes solidos II, denarios VIII. Molinum I ; inde veniunt in censum modia XII. De terra censali bunaria VIIII. Arat bunaria IIII et dat multonem I. Regenger habet bunari et iornalem I ; arat bunari. Alavius habet bunaria II, arat bunari. Hisegeger maior habet bunaria XVIII, mancipia VIII. Molinum I, solvit modia XI. Homines qui faciunt II dies in anno sunt XXVIIII. Saxger habet bunaria XX ; mancipia III ; solvit solidos III. Amalvvaldus habet bunaria VI, mancipia III et caballicat. Alfvvardus ille Saxo habet bunaria VIIII. [p. 24] XXXV

Intra monasterium per diuersas officinas habet prebendarios XCII. Et de hortis veniunt libre XX, si eis prebende dantur et vestimenta et vtensilia. Habet in Vvidingaham mansum cum casticiis ; de terra bunaria XX. Servit unaquaque die fratribus ad condimentum cibi in coquina. Item habet inter Mighem et Hvolingaham bunaria XXX. Servit unaquaque die ad pistrinum et ad bracitorium in adducendis lignis. Item habet in Boningaham mansa IIII per bunaria XII. Nihil aliud faciunt per totum annum nisi emendant tecta monasterii. De silva grossa inter Ciampingaham et Hilsferod unde possunt saginari porci L. Item habet ad portam mansum I per bunaria XIIII. Servit unaquaque die ad portam. Molinum I ad opus eorum.

retour